Ludovicus Achim von Arnim (natus Berolini die 26 Ianuarii 1781, mortuus Wiepersdorf in vico Brandenburgi die 21 Ianuarii 1831) fuit scriptor Romanticus historiaeque naturalis sciens Germanicus.

Pittacium cursuale effigiem Achim von Arnim monstrat (1981).

Vita recensere

Gottingae naturalibus scientiis studebat et publicavit opus praetitulatum »Theorie der elektrischen Erscheinungen« (Salinis Saxonicis 1799). Sed mox sese dedidit arti poeticae. Post multa itinera anno 1806 Heidelbergae manere coepit, ubi cum amico Clemente Brentano periodicum »Zeitung für Einsiedler« edidit. Cuius titulus mutatus est postea ad »Tröst-Einsamkeit« cuiusque novam editionem curaturus fuit Pfaff inde ab anno 1883. Insuper collectio cantilenarum popularium una cum Brentano in lucem prolata est, notissima quaedam, sub titulo »Des Knaben Wunderhorn«  (1806–1808, 3 vol.).

In mythistoriis suis »Hollins Liebeleben« (Gottingae 1802) et »Ariels Offenbarungen« (Gottingae 1804) eius effrenatio phantastica revelata est quae usque mortem non iam evanuit. Collectio historiuncularum »Der Wintergarten« (Berolini 1809) fabulas ex oblivione rettulit. Status superioris tamen erat fabula Milesia »Armut, Reichtum, Schuld und Buße der Gräfin Dolores. Eine wahre Geschichte, zur lehrreichen Unterhaltung armer Fräulein aufgeschrieben« (Berolini 1810, 2 vol.), ubi descensus socialis et paenitentia feminae cuiusdam quam verissime narrantur.

Anno 1811 in matrimonium duxit Clementis Brentano sororem Elisabetham (Bettina). Inde partim Berolini partim in praedio Wiepersdorf vixit tamquam scriptor indefessus. Sed placuit et generatim character equestris eius. Dramata eius »Halle und Jerusalem. Studentenspiel und Pilgerabenteuer« (Heidelbergae 1811) et collectio dramatica »Schaubühne« (Berolini 1813) unificabant sonos iucundos severosque, quod interpretationem minus facilem reddit (vide Bottermann, Die Beziehungen des Dramatikers Achim von Arnims zur altdeutschen Literatur, Gottingae 1896) Sed fabulae suae, quae aut singulariter aut in collectionibus prelis commendatae erant (»Vier Novellen«/Berolini 1811, »Landhausleben«/Lipsiae 1826, »Sechs Erzählungen«/Berolini 1835) captantia sunt et facetiis necnon empathia pullulant. Certe, nonnullae partes in eius nimis barocae sunt. Inter optima opuscula citentur »Isabella von Ägypten«, »Der tolle Invalid auf dem Fort Ratonneau«, »Die Majoratsherren« et »Fürst Ganzgott und Sänger Halbgott«.

Tamen fuit eius opus magnum mythistoria quaedam historica »Die Kronenwächter«, cuius pars prima adhuc sub titulo »Bertolds erstes und zweites Leben« (Berolini 1817) vendita est. Pars altera partim infecta post mortem Achim von Arnim legi potuit. Agitur de fabula Romanensi historica amplissima et potentissima. Tempus maximi momenti, transitus inter Medium Aevum et Novum Aevum (saeculo XVI ineunte) coloribus perbellis praesentatur. Episodi narratae misericordia et fascinatione plenae sunt.

Fons recensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 1. Lipsiae 1905, p. 799, quae in interreti hic legi possunt.

Nexus interni recensere

Pura (Sancta)