Ioannes Guido vulgo Hans Guido de Bülow (Dresdae, 8 Ianuarii 1830; Cairi, 12 Februarii 1894) fuit clavicen et concentus magister Germanicus maximus.

Wikidata Ioannes de Bülow
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes de Bülow: imago
Ioannes de Bülow: imago
Nativitas: 8 Ianuarii 1830; Dresda
Obitus: 12 Februarii 1894; Cairus
Patria: Regnum Saxoniae
Nomen nativum: Hans Guido von Bülow

Familia

Genitores: Carolus Eduardus de Bülow; Franciska Stoll
Coniunx: Cosima Wagner, Marie von Buelow
Proles: Daniela von Bülow, Blandine Gravina

Memoria

Sepultura: Ohlsdorf Cemetery
 
Bülow ante symphoniacos; fecit Otto Böhler

Filius Caroli Eduardi de Bülow scriptoris primo in clavichordio eruditus est a Frederico Wieck (qui pater Clarae Schumann), in musicographia autem a Frederico Maximiliano Eberwein. Primo Stuttgardiae, ubi ex anno 1846 gymnasium frequentabat, coram publico se in musica produxit.

Anno 1848 iurisprudentiae studiosus Lipsiam iit, quippe qui Mauritio Hauptmann instruente studia musicae libentius continuaret. Berolini anno 1849 operam dabat etiam pro diario »Berliner Abendpost« quod notionibus reformatoriis Wagnerianis valde patebat. Tum ibi omnino musicae se dedicabat. Annis inter 1850 et 1851 Turici a Ricardo Wagner artem symphonicorum regendorum docebatur antequam anno 1851 Vimariae Franciscus Liszt perfectionem adderet. Cuius gener factus est ceterum.

Itineribus variis factis, quibus fama augebatur confirmabaturque, anno 1854 Berolini considebat tamquam magister in conservatorio Iulii Stern et (ex anno 1858) tamquam clavicen aulicus regius. Anno 1864 exeunte Wagner eum Monacum venire fecit clavicinem aulicum et (ex anno 1867) regentem Scholae musicae regiae reformandae necnon magistrum Capellae regiae. Interdum breve tempus Basileae musicam docuerat. Bülow directore, prima vice praesentatae sunt operae »Tristan und Isolde« (1865) et »Die Meistersinger von Nürnberg« (1868). Statim autem officium istud frugiferum ruptum est, cum anno 1869 uxor Cosima amore Ricardi Wagner capta divortium voluit. Tunc itum est Florentiam, ubi biennio in tranquillitate et solitudine studia perficiebantur. Quo facto Bülow velut clavicen lustrationes splendidas in multas terras incepit; anno 1876 ventum est vel in Americam. Anno 1877 Hannoverae institutus est velut regens Capellae aulicae et anno 1880 Mainingiae velut vexilliarius musicae ducalis. Postquam cum Mainingensibus musicis itinera multa faciens ubique laudatus est, anno 1885 Berolinum rediit et anno 1888 Hamburgum petivit. Et Berolini et Hamburgi instituta concentuum (moderante Arminio Wolff) efflorescere machinabatur.

Gravitudo

recensere
 
Musici pro Bülow nominati in America dirigente Frederico Scheel

Bülow clavicen minus facultate impeccabili sed interpretatione unica spirituali melodias auditorio tradere ab acia et acu sciebat. Bülow concentus magiter habebat molimen quod et instruebat et notarum secreta solvebat. Artium multiplicitas concentus a Bülow datos in horas instructorias mutavisse fertur. Meritum maximum habuit in explicanda musica Ioannis Brahms. Discidio neglecto Wagneriana laudare pergebat uti et Franciscus Liszt et Hector Berlioz in mundo notiores facti sunt Bülow glorificante. Vias novas publicas aperuit etiam pro Antonino Dvořák, Petro Čajkovskij, Camillo Saint-Saëns et aliis. Neque classicos compositores spernebat, cuius opera quoque modum in mirum repraesentabat. Bülow musicographus autem pauca orchestralia programmatica necnon musicam clavichordio aptam et cantilenas exaravit.

Perenniter magni momenti autem fuit in operibus clavichordii classici edendis et quasi primus res commentariis scientificis auxit. In quibus mentionis valde digna est editio sonatarum Beethovenianarum Stuttgardiae in domu edictrice Cotta. Posteritatem aspicientes magni aestimentur eius commentationes variis in periodicis (e.g. apud »Neue Zeitschrift für Musik«) vulgatae et epistulae: fonti inexhausto sunt in iudiciis certis et claris. Litteras autem primo edidit vidua eius Maria (Schlanzer) Lipsiae annis inter 1895 et 1900.

Bibliographia

recensere
  • Gewande, Wolf-Dieter. 2004. Hans von Bülow: eine biographisch-dokumentarische Würdigung aus Anlaß seines 175: Geburtstages, mit einem Geleitwort von Vicco von Bülow alias Loriot. Lilienthal: Eres-Ed. ISBN 3-87204-435-4.
  • Haas, Frithjof. 2002. Hans von Bülow: Leben und Wirken. Wilhelmshaven: Noetzel. ISBN 3-7959-0807-8.
  • Lebrecht, Norman. 1992. "Hans von Bülow." In The Maestro Myth, 12–29. Novi Eboraci. ISBN 1-55972-108-1.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Bülow spectant.