Ioannes Bauhinus iunior
(Redirectum de Ioannes Bauhin)
Ioannes Bauhinus "iunior" nuncupatus[1] (natus Basileae die 12 Decembris 1541; mortuus Monte Beligardi die 26 Octobris 1612), botanistae et medici Caspari Bauhini frater, fuit et ipse medicus et botanista. Etiam de aquis medicatis scripsit. Encyclopaediam de re botanica scripsit. Alma mater eius fuit Universitas Basileensis.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 12 Decembris 1541; Basilia
Obitus: 26 Octobris 1612; Mons Belicardus
Patria: Helvetia
Obitus: 26 Octobris 1612; Mons Belicardus
Patria: Helvetia
Familia
Genitores: Jean Bauhin;
Turici iuxta Conradum Gesnerum, Tubingae praeceptore Leonharto Fuchsio, deinde ab anno 1561 arti medicae apud universitatem Montispessulanensem studuit. Ibi et in Italia anno 1563 expeditiones botanicas cum Leonharto Rauwolfio fecisse censetur.[2]
Opera
recensere- 1591 (Casparus Bauhinus, ed.) : De plantis a divis sanctis've nomen habentibus. Basileae Textus; alibi
- 1598 : Historia novi et admirabilis fontis balneique Bollensis. Montisbeligardi Textus
- 1599 : Kurtzer und warhafftiger Bericht, was schwärer und mühseliger Kranckheiten vom Jahr 1596 biß ins 1599 wol unnd glücklich seyen geheilet worden. Montisbeligardi Textus
- 1612 : De aquis medicatis nova methodus Textus apud Bibliothecam Wellcome
- 1619 (cum Iohanne Henrico Cherlero) : Historiae plantarum generalis novae et absolutae prodomus (Textus apud Google Books)
- 1650-1651 (cum Iohanne Henrico Cherlero) : 'Historia plantarum universalis, opus numquam perfectum. Ebroduni. 3 voll. 1 2 3; alibi
Notae
recensere- ↑ "Ioannes Bauhinus iunior": (in paginis praeliminaribus apud Google Books)
- ↑ Ludovic Legré, La Botanique en Provence au 16e siècle. Léonard Rauwolff, Jacques Raynaudet. Massiliae: Aubertin & Rolle, 1900 pp. 5-8
Bibliographia
recensere- "Bauhin (Jean) (2)" in Jean-Eugène Dezeimeris et al., Dictionnaire historique de la médecine (Lutetiae, 1828) pp. 310-312
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • • IPNI |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |