Leonhartus Rauwolfius

eruditus
Wikidata Leonhartus Rauwolfius
Res apud Vicidata repertae:
Leonhartus Rauwolfius: imago
Nativitas: 21 Iunii 1535; Augusta Vindelicorum
Obitus: 15 Septembris 1596; Vác
Patria: Germania

Officium

Munus: botanista, naturae peritus, explorator, medicus

Leonhardus vel Leonhartus Rauwolfius,[1][2][3] vulgo Leonhart Rauwolf (Augustae Vindelicorum natus anno fere 1535;[4] mortuus Vaciae[hu] in Hungaria die 15 Septembris 1596) fuit medicus et botanista. Propter iter Levantinum ab anno 1573 usque in 1575 susceptum innotuit.

Alumnus fuit universitatis Wittenbergensis. Apud Montispessulanenses ab anno 1560 arti medicae studuit, professore Gulielmo Rondeletio, tutore Antonio Saporta (qui deinde tutor fuerit Felici Platter). In universitati Valentinensi doctoratum nactus est. Expeditiones botanicas cum contubernali Ioanne Bauhino fecit in Occitania Delphinatuque et Provincia, deinde anno 1563 in Italia, ubi urbes Patavium, Veronam, Mantuam, Ferraria, Bononiam, Florentiam, Mutinam, Placentiam, Parmam, Mediolanum, Comum visitavit. His annis etiam in Petrum Penam incurrit. Quas res ex inscriptionibus herbarii scimus, quod his annis congessit, in tribus voluminibus ordinavit, ad correctiones Caroli Clusii manu scriptas postea submisit: herbarium enim hodie usque in Naturale Lugduno-Batavo servatur, herbis summa cura exsiccatis munitum. Augustae Vindelicorum ab anno 1571 medicus municipalis merebat.

Suadente Melchiore Manlich, cognato mulieris, apothecario qui Massiliae et in Levante commercium aromatum pharmacorumque gerebat, Rauwolfius anno 1573 ab urbe nativa per Massiliam Tripolin Libani, inde Halapiam iter fecit, inde Bagdatum, unde per Carduchiam itinere difficiliori Tripolim rediit. Deinde Palaestinam peragravit isque in Hierosolyma, unde per Tripolim domum revenit. Pro cognato fontes novos plantarum medicinalium quaesivit operariosque, qui ratione mercatoria Tripoli et per Levantem degebant, aegrotantes curavit. Ipse insuper plantas illius regionis observavit, specimina botanica collegit, narrationem peregrinationis conscripsit descriptionibus rariorum plantarum interspersis.

Augustae Vindelicorum anno 1576 volumen quartum herbarii sui confecit; anno 1582 narrationem peregrinationis divulgari iussit. Illa urbe ad Catholicismum anno 1588 reversa, Rauwolfius Lentiam petivit ubi medicum municipalem iterum operam dedit. Anno 1596 in exercitum imperii Austriaci medicus receptus est, qui in Hungaria contra Ottomanos militabat. Ibi Vaciae[hu] anno 1596 mortem obiit.

Genus plantarum Rauvolfia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[5]

OperaRecensere

  • 1582-1583 : Leonharti Rauwolfen ... Aigentliche Beschreibung der Raiß, so er vor diser Zeit gegen Auffgang inn die Morgenländer ... selbs volbracht. Laugingen: Rainmichel, Willers Impressum 1582 Impressum 1583
    • Versio Anglica: "Dr Leonhart Rauwolff's Travels into the Eastern Countries" in John Ray, ed., A Collection of Curious Travels and Voyages, in two tomes. Londinii, 1693 (vol. 1); A Collection of Curious Voyages (2a ed. Londinii, 1738) vol. 2 pp. 1-338

NotaeRecensere

  1. "Leonhardi Rauwolfii peregrinatio in Orientem" (Nomina authorum ad initium apud Google Books)
  2. "Limonium was found by Leonhartus Rauwolfius" (p. 252 apud Google Books).
  3. Latine interdum videbis "Rauwolffius", "Rauwolffus". Ipse ad matriculationem Monspessulanensem anno 1560 "Leonhartus Rauwolff Augustanus" subscripsit (#Legré (1900) p. 3
  4. "probably born in 1535": #Häberlein (2008). Dies mensesque variatim in aliis Vicipaediis sine fontibus dantur
  5. #Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 208 (Latine)

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere