Iesse Owens (natus James Cleveland Owens Oakville Alabamae 12 Septembris 1913; mortuus cancro pulmonis Tucson Arizonae 31 Martii 1980) fuit athleta ludorum stadiorum Civitatum Foederatarum, qui, alumnus Universitatis Civicae Ohiensis, Scholae Superioris Technicae Orientalis, et Schola Inferioris Fairmont,[1] clipeum aureum in Olympiis aestivis anni 1936 quater abstulit.

Iesse Owens cum quattuor clipeos aureos Olympicos anno 1936 abstulit.
Owens in victoria in saltu longo in Olympiis Berolinensibus.

Proprietates Owensianae erant properatio et saltus longus, et Owens iam vivus "fortasse maximus et notissimus athleta in historia ludorum stadiorum"[2] agnotus est.[3] Tris exsecutiones praebuit summas, quartamque aequavit in minus quam horam in certamine universitatum "Big Ten" Ann Arbor in urbe Michiganiae anno 1935—res gesta non iam superata, quae "maxima quadragesima quinque minuta in ludis"[4] appellata est.[5]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "Cleveland Metro Schools," 5 Aprilis 2017.
  2. Anglice "perhaps the greatest and most famous athlete in track and field history."
  3. Litsky, Frank (1980), "Jesse Owens Dies Of Cancer at 66", The New York Times .
  4. Anglice "the greatest 45 minutes ever in sport."
  5. Rothschild, Richard (24 Maii 2010). "Greatest 45 minutes ever in sports". Sports Illustrated .

BibliographiaRecensere

  • Baker, William J. 2006. Jesse Owens: an American life. Urbanae: University of Illinois Press. ISBN 025207369X, ISBN 9780252073694.
  • Brooks, F. Erik, et Kevin M. Jones. 2020. Jesse Owens: A Life in American History. Westport: Greenwood Press. SBN 978-1-4408-7382-9.
  • Edmondson, Jacqueline. 2007. Jesse Owens: A Biography. Greenwood Publishing Group. ISBN 9780313339882. Google Books.
  • Owens, Jesse, cum Paul G. Neimark. 1970. Blackthink; my life as black man and white man. Novi Eboraci: Morrow.
  • Owens, Jesse, cum Paul G. Neimark. 1970. The Jesse Owens story. Novi Eboraci: Putnam.
  • Owens, Jesse, cum Paul G. Neimark. 1978. Jesse, a spiritual autobiography. Plainfield Novae Caesareae: Logos International. ISBN 0882703145.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica