Robertus Morrow (natus Bobby Joe Morrow Harlingen in viculo Texiano die 15 Octobris 1935[1]; mortuus Sancti Beniti Texiae die 30 Maii 2020[2]) fuit properator in ludis stadiorum Americanus, qui tris clipeos aureos in Olympiis aestivis anni 1956 abstulit. "Praevalens properator annorum 1950" et "placidissimus omnium temporum properator, adeo plus quam Iesse Owens, eius heros,"[3] appellatus est.[4][5] Morrow nondum properator harpasto Americano pro Schola Superiori Sancti Beniti lusit. Collegium Christianum Abilenense frequentavit, ubi sodalis Fratrum Sodalium,[6] sodalitatis virorum, anno 1955 factus est.[7] Agricola et faber tignarius factus est.

Robertus Morrow et uxor anno 1956.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertulum Morrow spectant.
  1. Puente, Nathaniel (30 Maii 2020). "Bobby J. Morrow, Olympic medal winner, San Benito native, passes away at 84". ValleyCentral News. KVEO-TV .
  2. "Former ACU track star, Olympic gold medal winner Bobby Joe Morrow dies," Associated Press.
  3. Anglice: "the dominant sprinter of the 1950s" et "the most relaxed sprinter of all time, even more so than his hero Iesse Owens."
  4. Sears 2001: 236–38.
  5. "Bioperse: Bobby Morrow". Sports Illustrated. 2 Iulii 1956. p. 59 .
  6. Anglice: Frater Sodalis (nomen fortasse vulgo indeclinabile).
  7. Martin, William (Augusto 1984). "The Fastest Nice Christian Boy in the World" .