Icarium mare
Icarium mare,[1] vel Icarium pelagus,[2] Graece Ἰκάριον πέλαγος,[3] Neograece Ικάριο πέλαγος, est Aegaei maris pars orientalis, cuius fines non satis certi sunt. Secundum Strabonem Icario mari adnectitur Carpathium mare in meridiana plaga, ad occidentem autem Creticum mare.[4] Nam ea fere comprehendit, quae circum Icariam et Samum insulas sunt. Praeterea Coum Patmum Leron denique Furni Icariae (Neograece Φούρνοι Ικαρίας) insulas comprehendit.
Icarium mare nomen accepisse dicitur ab Icaro, qui cum Daedalo patre pennis cera aptatis ex Creta insula effugeret. Cum monitus patris spernens Icarus nimio opere soli appropinquaret, cera pennarum liquefacta in mare praecipitavit. Hic de ratione mythologica agitur; nomen utique ad Icariam insulam referri videtur.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis historia 6.215.
- ↑ Hyginus, Fabulae 40.4.
- ↑ Strabo 14.1.19.
- ↑ Strabo, Geographica 10.13.
Bibliographia
recensere• Cook J. M. (1959) Pliny on Icarian shores. Classical Quarterly 9: 116-125.