Carpathium mare,[1] vel Carpathium pelagus,[2] Graece Καρπάθιον πελαγος, Neograece Καρπάθιο πέλαγος, est particula Aegaei maris. Qui a litore orientali Cypri per Carpathum et Casum ad litus occidentale Rhodi navigat, is ab occidente ad orientem Carpathum mare sulcat. Praeterea Carpathium mare comprehendit quidquid inter Astypalaeam insulam in septentrione et insulas maxime meridianas Sporadum meridianarum iacet. In Carpathio mari (exceptis Carpatho et Caso insulis) perpaucae insulae saxeae vel cautes inhabitabiles sunt, in quibus aliquot avium species periclitatae nidulantur.

Carpathium mare (caeruleo notatum)

Sunt qui Carpathium mare non agnoscant et potius Creticum mare putent Carpathum Casumque adluere.

NotaeRecensere

  1. Lucil. Sat. 14.466.
  2. Hor. Carm. 1.35.8.