Iacobus Peletarius[1] (natus Cenomani anno 1517; Lutetiae mortuus anno 1582) fuit mathematicus, poeta, humanista Francicus. Cum multis scriptoribus et doctis contemporaneis contactum habuit. Vana autem erant temptaminia eius orthographiae Francogallicae reformandae ut minus historicae fieret.

Horti Peletariani Cenamoni, qui dicuntur

Vita et actiones

recensere
 
De occulta parte numerorum, quam algebram vocant, 1560

Filius advocati Petri Pelletier et Ioannae le Royer studebat philosophiae in Collegio Navarrae Lutetiae et quinquennium Cenomani. Annis 1530 scriba episcopi Cenomanensis erat antequam cursum iurisconsulti deflectens se ipsum docebat linguam Graecam, medicinam et mathematicam. Anno 1541 in lucem protulit interpretationem Francogallicam Artis Poeticae Horatianae. Ad sermonem unitum Francogallicum magis politum creandum similia consilia ac Pleias habebat. Anno 1543 rector Collegii Augustodurensis Lutetiae fuit, a quo munere honorabili se anno 1547 abdicavit ut itineribus vacare posset. Anno 1547 versionem Odysseae carminum primi et secundi et Georgicorum carminis primi versu decasyllabo factam edidit. Se sustentavit labore mathematici chirurgique. Praeter Lutetiam vidit et Burdigalam, Basileam, Pictavium et Lugdunum. Tomos lyricos Francogallicos vulgavit, partim Francogallice pactos et ad instar Lucretii ubi agebatur de rebus naturalibus, mathematicis et sanitariis.

Eius editio voluminum sex Elementorum Euclidis disputationes varias technicas provocavit cum Christophori Clavio et Ioanne Bueto.[2]). A Peletario Gemma Frisius convertebatur et liber similis de arithmetica practica scriptus est. Quoad algebram moverunt eum Hieronymus Cardanus et Michael Stifel.

Anno 1572 breve tempus Burdigalae in Collegio Guyenne operam navabat. Tunc consuetudinem contraxit cum Montano et Petro de Brach. Iam anno 1579 limites Parisienses repetivit ubi rector Collegii Cenomanensis creatus est.

  1. Versio Latina hic in collectione Oldenburgensi
  2. dazu Thomas Heath The thirteen books of Euclids Elements, Cantabrigiae 1908, vol 1, p. 249

Opera selecta

recensere

Bibliographia

recensere
  • Johann Christian Poggendorff: Biographisch-literarisches Handwörterbuch zur Geschichte der exacten Wissenschaften, volumen secundum, p. 389; Google Books
  • J. J. Verdonk Jacques Peletier, in "Dictionary of Scientific Biography"
  • C. Jugé: Jacques Peletier du Mans, Lutetiae 1907.
  • Luigi Maierù: “... in Christophorum Clavium de Contactu Linearum Apologia” Considerazioni attorno alla polemica fra Peletier e Clavio circa l'angolo di contatto (1579–1589), Archive for the History of Exact Sciences, 41, 1990, p. 115–137