Iacobus Kunst, Nederlandice Jaap Kunst (18911960), fuit gravis ethnomusicologus Nederlandensis, qui praecipue in gamelan Indonesiae musicam cognitam se incubuit. Vocabulum ethnomusicologiam excogitavit, musicologiam comparativam, priscum vocabulum, contradicens.

Kunst natus est Groningae in urbe die 12 Augusti 1891, filius binorum musicorum, et violinā canere coepit duodeviginti menses natus. Gradu in iurisprudentia apud Universitatem Groningen anno 1917 ei concesso, victum iurisconsultus et argentarius duos annos quaesiit. Iter in Indiis Orientalibus Nederlandicis cum trinione chordarum faciens, in Iava commorari instituit, et stationem reipublicae Bandung in urbe accepit. Interdum musicae Indonesiae studiosus esse coepit, praecipue musicae Iavanicae.

Pro Museo Bataviano archivum instrumentorum musicorum, impressionum phonographicorum, libroprum et photographematum constituit. Anno 1936, ad Nederlandiam rediit, ubi anno 1936 curator creatus est Instituti Tropici Regalis Amstelodami, quod unum ex institutis maximi momenti eius generis in Europa factum est.

Kunst mortuus est Amstelodami die 7 Decembris 1960.

Praemium Iacobus Kunst

recensere

Societas pro Ethnomusicologia praemium nomine Iacobi Kunst quotannis concedit cui socio societatis optimum anni commentarium ethnomusicologicum divulgavit.

Bibliographia selecta

recensere
  • 1925. De toonkunst van Bali. Cum C. Kunst Van-Wely scriptum. Weltevreden.
  • 1927. Hindoe-Javaansche muziekinstrumenten. Cum R. Goris scriptum. Bataviae. In Anglicum conversum: Hindu-Javanese Musical Instruments. Editio altera, retractata, 1968.
  • 1931. Over zeldzame fluiten en veelstemmige muziek in het Ngada: en Nagehgebied, West-Flores. Bataviae.
  • 1931. Musicologisch onderzoek. Bataviae.
  • 1931. A Study on Papuan Music. Weltevreden.
  • 1933, 1973. Music in Java: Its History, Its Theory and Its Technique. 2 vol. Hagae.
  • 1934. De toonkunst van Java. Hagae. In Anglicum conversum: Music in Java, 1949. Ed 3a, dilatata, 1973.
  • 1940. Een en ander over den Javaanschen gamelan. Amstelodami. Ed 4a, 1945.
  • 1942. Music in Flores: A Study of the Vocal and Instrumental Music Among the Tribes Living in Flores. Leiden.
  • 1942. Music in Nias. Leiden.
  • 1948. Around von Hornbostel's Theory of the Cycle of Blown Fifths. Amstelodami.
  • 1948. Het levende lied van Nederland. 4a ed. Amstelodami.
  • 1949. The Cultural Background of Indonesian Music. Amstelodami.
  • 1950. Begdja, het gamelanjongetje. Amstelodami.
  • 1950. De inheemsche muziek in Westelijk Nieuw-Guinea. Amstelodami.
  • 1950. Metre, Rhythm, and Multi-Part Music. Leiden.
  • 1950. Musicologica: (A Study of the Nature of Ethno-Musicology, Its Problems, Methods and Representative Personalities). Amstelodami: Indisch Instituut.
  • 1953. Kultur-historische Beziehungen zwischen dem Balkan und Indonesien. Amstelodami. In Anglicum conversum, 1954.
  • 1953. Sociologische bindingen in de muziek. Hagae.
  • 1974. Ethnomusicology: A Study of Its Nature, Its Problems, Methods and Representative Personalities[,] to Which is Added a Bibliography. Hagae: Martinus Nijhoff.
  • 1994. Indonesian music and dance; traditional music and its interaction with the West. Conlocatio commentariorum (19341952) primum Hollandice editorum, cum commentationibus biographicis ab Ernesto Heins, Elisabetha den Otter, et Felice van Lamsweerde scriptis. Amstelodami: Situs Ethnomusicologiae apud Regium Institutum Tropicale (Tropenmuseum) Universitatis Amstelodami.

Etiam edidit Kunst conlocationes carminum folkloricorum Nederlandensium et Novaguineensium.

De Iacobo Kunst

recensere
  • Hood, Mantle. 1980. Kunst, Jaap. The New Grove Dictionary of Music and Musicians 10:307–309. Londinii: Macmillan.
  • "Preface to the First Edition." In Kunst (1933) 1973.