Hippolytus Salvianus
Hippolytus Salvianus Typhernas (ibi natus anno 1514; Romae anno 1572 mortuus) fuit medicus et zoologus. Medicinae studuit Perusiae et per Italiam iter fecit; postea Romam habitavit medicusque papalis factus est et anno fere 1550 archiatrus papae Iulii III. In ea urbe duo et viginti annos, usque ad 1558, fuit professor medicinae. Opera medica scripsit et ludum scaenicum titulo La Ruffiana. Celeberrimi autem sunt Aquatilium animalium historiae libri, imaginibus valde curiosis piscium et cephalopodum octoginta et una muniti, quos anno 1554 divulgavit.

Paginae ex Aquatilium animalium historiis cum imagine polypodis
OperaRecensere
- 1554: Aquatilium animalium historiae liber primus, cum eorumdem formis, aere excusis. Romae, 1554
- 1558: De crisibus ad Galeni censuram. Romae, 1558
BibliographiaRecensere
- Antoine Teissier, Les éloges des hommes savans tirez de l'Histoire de M. de Thou (Ultraiecti: Halma, 1696) vol. 1 Fons citationis