Hermynia Isabella Maria Zur Mühlen, innuba Folliot de Crenneville (natus die 12 Decembris 1883 Vindobonae, mortua die 26 Martii 1951 Radlett Hertfordiensis comitatus) paedagoga, scriptrix atque interpres Austriaca fuit. Communismo favebat.

Sic dicta comitissa rubra Hermynia Zur Mühlen; delineavit Aemilius Stumpp

Adulescentia et conversio politica recensere

Comitissa fuit filia legati Victoris Folliot de Crenneville quae pueritiam in regione Salzkammergut in Austria Superiore, etiam cum avia anglophona, peregit. Ansam cepit ut patrem comitaretur in itineribus Asiacitis et Africanis. Ad tempus vixit Constantinopoli, Olisipone, Mediolani et Florentiae quo tempore linguas varias edidicit. In initio eruditione privata fructa Algeriae Lyceum Sacratissimi Cordis Iesu et Dresdae scholam puellarum nobilium frequentavit.

Anno 1901 Zur Mühlen diploma ludimagistrae Ebensee Austriae Superioris fecit. Ex anno 1905 in typographia operam dabat. Genitoribus invitis anno 1908 nupsit agrorum possessori Victori de Zur Mühlen et Eistvere in Estonia habitavit. Matrimonium id valde infelix anno 1920 divortio finitum est.

Anno 1913 cum poeta Ioanne Kaltneker consuetudinem contraxerat, quocum poesim convertebat. Hermynia Balticas res in Estonia et Livonia attente observans inopia colonorum legum expertum obstupescebat. Ex anno 1914 phthisi laborantem annis inter 1914 et 1919 saepe Tavaus hospitalitatem suam obtulit. Ibidem rebus novis Russiae inflammata est, ut Factioni communisticae Germanicae sociae fieret. Una cum diurnario et interprete Stephano Isidoro Klein, a quo postea in matrimonium est ducta[1] Francofurti et Berolini vitam degebat. Commentarios multos exaravit pro periodicis communisticis atque socio-democraticis (e.g. "Rote Fahne", "Der Revolutionär".

 
Bonnae monumentum pro libris a caterva nazistarum flammis traditis, cui titulus Ende und Anfang

Scriptrix et editrix recensere

Anno 1921 librum Was Peterchens Freunde erzählen, fabulam puerilem proletarem quandam, quam Georgius Grosz imaginibus auxit, vulgavit. Narratiunculas et mythistorias de argumentis contemporaneis saepe fascismum criticantes concinnavit; insuper dramata radiophonica, historias criminales, litteras infantiles pepigit. Pseudonyma eius fuerunt Franziska Maria Rautenberg, Traugott Lehmann et Franziska Maria Tenberg. Summatim opera plus quam centum et quinquaginta interpretata est e linguis Francogallica, Russica et Anglica, in quibus etiam res a Upton Sinclair Ioanne Galsworthy, Hieronymus Jerome, Haroldo Nicolson, Maximiliano Eastman et Edna Ferber scriptae. In Republica Vimariana comitissa rubra, quae appellabatur, in auctoribus politicis notissimis erat.

Pro narratione propagatoria de biocolyta quodam Schupomann Karl Müller (1924) in Germania perduellionis accusata anno 1926 crimine absoluta est. Anno 1929 fabula Milesia Ende und Anfang edita est, cui valde plausum est. Romanensia partim autobiographica Das Riesenrad (1932), Reise durch ein Leben (1933) et Schmiede der Zukunft (1933) insecuta sunt.

Anno 1934 autem in continuationibus apparuit in diario "Deutsche Freiheit" in Saravia mythistoria praetitulata Unsere Töchter, die Nazinen.

Anno 1933 in litteris editori datis, qui Germanicam culturam nazistis concedere paratus esse videbatur, scripsit se nullum compromissum facturam et cooperationes cunctas terminaturam. Simul ab ea scribae vacillantes Alfredus Döblin, Renatus Schickele, Stephanus Zweig et Thomas Mann criticati sunt.[2]

Fuga et exsilium recensere

Cum anno 1933 nazismus in Germania rerum potitus esset, ipsa Vindobonam recoluit se Unioni scriptorum socialistarum aggregatura. Statim in Germania opera eius interdicta sunt.[3]

Vindobonae continuo monebat ne nazismus in Austria radices ageret. Magis magisque in communismo Germanico fastidiens porro periodicis sinistris symbolas dedit. Cum mense Martio 1938 copiae Germanicae Austriam invasissent, Hermynia cum Stephano Klein Posonium confugit ubi fax nuptialis accensa est. Bohemoslovacia democratica destructa itum est in Angliam, ubi scripturae continuatae sunt. Opere Kleine Geschichten von großen Dichtern fama eius in litteris infantilibus crevit.

Ambo usque annum 1948 Londinii manserunt, antequam inopia et insania confecti, in peripherias septentrionales commigrare cogerentur. Labor scriptorius autem usque ad mortem continuata est idiomatibus tam Theodisco quam Anglico, cui opera plura conversa addita sunt. Temporibus istis difficilibus autem successus felix aberat. Anno 1945 momentum mulieris istius in Austria et in Germania oblivioni utique ereptum est et in domu editoria Globus Factionis communisticae Austriae nonnulla opera iterum in lucem prolata sunt. Attamen mox memoria eius decrescebat; hereditas eius litteraria numquam inventa est; marito anno 1960 mortuo res istae fortasse abiecta sunt.[4]

Opera selecta recensere

  • Junge Mädchen Literatur Symbola in: Die Erde 1, 1919, p. 473-474
  • Was Peterchens Freunde erzählen. Fabulae sex, 1921.
  • Die Affen und die Peitsche. In: Der junge Genosse 2, 1922.
  • Der blaue Strahl. Mythistoria, 1922.
  • Der Rosenstock. Fabulae pueriles, 1922.
  • Warum. Fabulae pueriles, 1922.
  • Der kleine graue Hund. Fabulae pueriles, 1922.
  • Der Tempel. Mythistoria, 1922.
  • Licht. Mythistoria, 1922.
  • Der Spatz. Fabulae pueriles, 1922.
  • Ali, der Teppichweber. Fabulae pueriles quinque, 1923.
  • Das Schloß der Wahrheit. Fabulae pueriles, Verlag der Jugendinternationale, Berolini-Schöneberg 1924.
  • Ende und Anfang. Ein Lebensbuch. S. Fischer, Berolini 1929 (autobiographia).
  • Es war einmal ... und es wird sein. Fabulae pueriles. Verlag der Jugendinternationale, Berolini 1930. (Editio anastatica Berolini 2001).
  • Das Riesenrad. Mythistoria. Engelhorn, Stuttgardiae 1932.
  • Nora hat eine famose Idee. Mythistoria. Gotthelf, Bernae/Lipsiae 1933.
  • Reise durch ein Leben. Gotthelf, Bernae/Lipsiae 1933.
  • Ein Jahr im Schatten. Mythistoria. Büchergilde Gutenberg, Turici/Vindobonae/Pragae 1935.
  • Unsere Töchter, die Nazinen. Mythistoria. Gsur-Verlag, Vindobonae 1938.
  • Kleine Geschichten von großen Dichtern. Globus Verlag, Vindobonae 1946 (Seriei "Jugend voran").
  • Was Peterchens Freunde erzählen. Märchen. Globus Verlag, Vindobonae 1946 (Seriei "Jugend voran").
  • Eine Flasche Parfüm. Ein kleiner humoristischer Roman. Schönbrunn-Verlag, Vindobonae 1947.
  • Als der Fremde kam. Roman. Vindobonae: Globus-Verlag, Wien 1947.
  • Das Riesenrad. Österreichische Buchgemeinschaft, Vindobonae 1948.
  • Als der Fremde kam. Mythistoria. Aufbau, Berolini 1979.
  • Der Spatz. Märchen. Ill.: George Grosz, John Heartfield, Karl Holtz, Rudolf Schlichter, Heinrich Vogeler. Der Kinderbuchverlag, Berolini 1984.
  • Die weiße Pest. Mythistoria. Die Tribüne, Berolini 1987.
  • Es war einmal ... und es wird sein. Fabulae pueriles tres. Initiative gegen AusländerInnenfeindlichkeit, Rassismus und Antisemitismus, Vindobonae 1991.
  • Ewiges Schattenspiel. Mythistoria. Promedia, Vindobonae 1996, ISBN 978-3-85371-114-9.
  • Fahrt ins Licht. Narratiunculae. Sisyphus, Aquilavici 1999.
  • Werter Genosse, die Maliks haben beschlossen ... (Wieland Herzfelde, Hermynia zur Mühlen, Upton Sinclair, epistulae 1919–1950), Bonnae 2001.
  • Vierzehn Nothelfer und andere Romane aus dem Exil. Peter Lang, Bernae 2002.
  • Nebenglück: Ausgewählte Erzählungen und Feuilletons aus dem Exil. Peter Lang, Bernae 2002.
  • Werke. Edidit Ulrich Weinzierl. Paul-Zsolnay-Verlag, Vindobonae 2019, ISBN 978-3-552-05926-9 (quattuor in tomis).

Bibliographia recensere

  • Manfred Altner: Hermynia Zur Mühlen. Eine Biographie. Peter Lang, Bernae 1997.
  • Hermann Bahr: Tagebuch. 20. Februar in: Neues Wiener Journal, 38 (1930) #13031, 16. (2..3.1930) (recensio opusculi Ende und Anfang)
  • Beate Frakele: "Ich als Österreicherin …". Hermynia Zur Mühlen (1883–1951). In: Johann Holzner (ed.): Eine schwierige Heimkehr. Österreichische Literatur im Exil 1938–1945. Institut für Germanistik, Universität Innsbruck (= Innsbrucker Beiträge zur Kulturwissenschaft: Germanistische Reihe; 40), p. 373–383.
  • Karl-Markus Gauß: Hermynia zur Mühlen oder Kein Weg zurück aus Hertfordshire. In: Tinte ist bitter. Literarische Porträts aus Barbaropa. Editio altera, Wieser, Aquilavici/Iuvavi 1992, p. 160–173.
  • Elisabeth Humer: Hermynia Zur Mühlen. Die Kriminalromane. Vindobonae 2006.
  • Susanne Matt: Hermynia Zur Mühlen (1883–1951). Von der proletarisch-revolutionaeren Schriftstellerin zur Unterhaltungsliteratur-Autorin. Vindobonae 1986.
  • Helmut Müssener: "Wir bauen auf, Mutter". Wie man sich "draußen" das "Drinnen" vorstellte. Zu Hermynia zur Mühlens Roman "Unsere Töchter, die Nazinen". In: Edita Koch/Frithjof Trapp (ed.): Realismuskonzeptionen der Exilliteratur zwischen 1935 und 1940/41. Tagung der Hamburger Arbeitsstelle für deutsche Exilliteratur 1986. Edita Koch, Maintal 1987 (= Exil; Sonderband 1), p. 127–143.
  • Elisabeth Barbara Platzer: Hermynia Zur Mühlen als Märchen-Autorin. Ein Beitrag der proletarisch-revolutionären Kinder- und Jugendliteratur. Graecii 1991.
  • Barbara Scheriau: Die Entwicklung des Frauenbildes im Werk der Schriftstellerin Hermynia Zur Mühlen (1883–1951). Vindobonae 1996.
  • Eva-Maria Siegel: „Junge Leute laufen jedem nach, der die Trommel schlägt. Warum kann das Gute keine Trommel schlagen?“ Überlegungen zu einem Roman Hermynia Zur Mühlens und ihrem Weg in das britische Exil, in: Bolbecher, Siglinde/Kaiser, Konstantin/McLaughlin, Donal/Ritchie, J.M. (ed.): Literatur und Kultur des Exils in Großbritannien. Verlag für Gesellschaftskritik, Vindobonae 1995 (= Zwischenwelt, Bd. 4), p. 129–140.
  • Herbert Staud: Zum 100. Geburtstag von Hermynia Zur Mühlen. In: iwk 4 (1983), p. 94–96. [reimpressio in: Weg und Ziel 42/4 (1984), p. 154–156.]
  • Deborah Vietor-Engländer: Hermynia Zur Mühlen´s fight against the ’Enemy Within: Prejudice, Injustice, Cowardice and Intolerance’, in: Keine Klage über England? Deutsche und österreichische Exilerfahrungen in Großbritannien 1933–1945, ediderunt Charmian Brinson, Richard Dove, Anthony Grenville, Marian Malet et Jennifer Taylor. iudicium Verlag, Monaci 1998 (Publications of the Institute of Germanic Studies, University of London School of Advanced Study, tomus 72), p. 74–87.

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. De Klein in lexico interpretum Germershemiensi
  2. Originaliter: Da ich Ihre Ansicht, das Dritte Reich sei mit Deutschland (...) identisch, nicht teile, kann ich es weder mit meiner Überzeugung noch mit meinem Reinlichkeitsgefühl vereinbaren, dem unwürdigen Beispiel der von Ihnen angeführten vier Herren (Alfred Döblin, René Schickele, Stefan Zweig und Thomas Mann beendeten ihre Mitarbeit an der von den Nationalsozialisten angegriffenen Zeitschrift "Sammlung") zu folgen, denen scheinbar mehr daran liegt, in den Zeitungen des Dritten Reiches, in dem sie nicht leben wollen, gedruckt, und von den Buchhändlern verkauft zu werden, als treu zu ihrer Vergangenheit und zu ihren Überzeugungen zu stehen.
  3. Elenchus scriptorum nazistis prohibitorum
  4. Wilhelm Kuehs (2002): Hermynia Zur Mühlen (1883–1952), p. 1.