Hedy Lamarr
Hedy Lamarr, vulgo Hedwig Eva Maria Kiesler, 1914–2000, fuit actrix et inventrix ab Austria oriunda. Actrix "femina formosissima pellicularum" (the most beautiful woman in films) dicta in triginta fere pelliculis partes egit, summum anno 1958. Inventrix autem systema radioelectricis undis gubernatum excogitavit, quo frequentiae 88 canalium vi automatica commutari possent, et quidem eo consilio, ut impediretur indagatio torpedinum undis radioelectricis gubernatarum. Quod inventum anno 1942 privilegio munitum principium posuit hodiernis artibus sicut CDMA et Wi-Fi.
De vita (prima pars)
recensereHedwig "Hedy" Kiesler die 9 Novembris 1914 Vindobonae in capite Austro-Hungariae nata est familia Iudaea. Pater eius Aemilius (Emil) praefectus argentariae erat, mater Gertrud clavilista in concentibus musicis operam dabat.
Actrix
recensereHedy ineuntibus annis 1930 in actricis artem descendit. Primum quidem minores tantum partes accepit in pelliculis a societate Sascha-Filmindustrie editis, sicut Geld auf der Strasse, 'nummi in via' (1930) et Die Blumenfrau von Lindenau, 'matrona florum de Lindenau' (1931). Deinde Max Reinhardt, moderator Austriacus, indolem ac formositatem Hedwigae perspexit. Itaque secum eam Berolinum proficisci iussit.[1] Berolini autem in Alexis Granowsky, scaenarum moderatoris Russici, familiaritatem venit, qui ea usus est in pellicula Die Koffer des Herrn O.F., 'riscus domini O.F.' (1931). Mox quidem Granowsky Lutetiam profectus est, sed Hedy Berolini remansit, quia primas partes acceperat pelliculae Man braucht kein Geld, 'non est opus pecunia' (1932), comoediae quam moderatus est Carolus Boese.
Ineunte anno 1933 primas partes egit pelliculae Symphonie der Liebe 'concentus amoris', quae melius Extase nomine cognoscitur. Qua pellicula Gustavo Machatý moderatore confecta Hedy Kiesler per orbem terrarum innotuit, nam Extase (vel Ecstasy), quamquam generis pornographici non erat, scaenas continebat, in quibus Hedy duodeviginti annos nata nuda natabat ac amoribus frui videbatur. Quam pelliculam tum temporis in CFA interdictam nazistae sectionibus censoriis male tractaverunt, "ne corrumperetur iuventus." Nihilo minus nota erat amicis pellicularum.
Hedwig eo tempore etiam theatrales agebat partes (sicut in Sissy fabula cantabili quae de Elisabetha Austro-Hungarica narrat), ex quibus gratiam iniit apud populum. Rosas ab admiratoribus in apodyterium sibi adportatas abnuebat, sed unus ex admiratoribus pertinaciter eam petebat, scilicet Fridericus Mandl, armorum mercator Austriacus et negotiator, cui iam Augusto mense eodem anno nupsit Hedy invitis parentibus, quibus non placebat gener utilitatem ex belli praeparatione capiens. Hedy autem ingenium sagacitatemque ac festivitatem Friderici, nec non divitias inmensas, amabat. Mox quidem vero tyranno domestico nupsisse se comperit: uxorem elegantem se fuisse ac tamquam pretiosum opus artis aut pupam bellam vinculis caecis inpeditam, cui in pelliculis prodire non conveniret.[2] Sed in variis negotiationibus conciliisque a marito convocatis occasionem nacta cum hominibus technologiae militaris peritis ardenti studio conloqui solebat.
Quae cum ita essent, Hedy, arbitrata in matrimonium perquam intolerabile se venisse, a marito molesto fugere constituit. Anno 1937, cum Londinium effugisset, in familiaritatem venit Ludovici B. Mayer, praefecti MGM societatis, qui nova ingenia in Europa speculabatur. Mayer admiratione adfectus bono contractu Hedwigam conduxit. Itaque Hedwig Kiesler, ne propter Ecstasy memoraretur, a Mayer persuasa est, ut nomen artis Hedy Lamarr sibi adoptaret. Nomen Lamarr ad aliam feminam formosam refertur, scilicet Barbaram La Marr, actricem pellicularum mutarum.
Anno proximo Mayer Ruscisilvam rediit cum Hedy Lamarr, quam statim "formosissimam feminam totius mundi" publice laudare coepit. Mox deinde una cum Carolo Boyer primas partes accepit in Algiers ('Algeria'), pellicula a Walter Wanger producta, quae omnium animos commovebat. Apud spectatores Hedy novitate valebat, nec non specie exotica origineque Austriaca. Mayer de Hedy Lamarr praeconium faciebat, cum illam similem Gretae Garbo et Marlenae Dietrich fieri vellet.[3] Quod tamen consilium spei plenum vix eventum satis bonum habuit, nam iam anno 1945 Hedy Lamarr MGM societatem reliquit. Addito enim tempore moleste ferebat, quod sibi parum partes darentur, in quibus plurifariam verba facere possit.
Anno 1945 ultimae apud MGM divulgatae pelllculae interfuit, scilicet Her Highness and the Bell Boy ('sua celsitudo et cubicularius'). MGM relicta Lamarr ipsa pelliculas producere conabatur, sed mox in difficultates pecuniarias incidit. Anno 1949 apud Paramount Pictures contra Victorem Mature partes Dalilae egit in Samson and Delilah ('Samson et Dalila') pellicula, quam rexit Caecilius B. DeMille, cinematographus argumentis biblicis notissimus. Quae pellicula non solum apud spectatores magnam gratiam iniit, sed etiam duo praemia Academiae ("Oscar") tulit.
Inventrix
recensereAdhuc de Hedy illa actrice "omnium formosissima" quae dicitur narravimus. Praeterea erat altera (ne dicamus vera) Hedy, femina singulari intellegentia et rerum technicarum comprehensione praedita. Qua indole animi inpediebatur, quominus ad vitae habitum collegarum Ruscisilvanorum satis se adcommodaret. Non de magnificis curabat epulis, quibus collegae se delectare solebant. Ipsi enim cenae quietae cum amicis sapientibus habitae placebant. Ad concludendas et conficiendas quaestiones sibi propositas natura sua inclinavit. Huius modi "opellis" ('tinkering'), ut ipsa dicebat, mentem suam alebat conata hac ratione mundo chaotico modum et ordinem adferre.[4] Itaque Hedy, cum Ruscisilvam venisset, familiaritatem iunxit cum Howard Hughes, magnato aeronauticae perito, qui apud se ad usum ei mensam parvam experimentis idoneam dedit. Hedy autem, cum Howardum cognovisset summa ope niti, ut aeroplana, quae ad formam fere quadratam fabricabatur, citius volare possent, multis emptis libris volatum avium motumque piscium tractantibus intellexit alas aeroplanorum, si ad formam velocissimarum avium aptarentur, maiore vi aerodynamica ferri posse. Quam emendationem figurae Hughes ingeniosam esse dixit.
Cum Germania nazistica Martio mense 1938 Austriam invasisset, Hedy Lamarr, quae ipsa Ruscisilvae quam plurimum pecuniae faciebat, studio propositis nazistarum obstandi elata est. Apud primum maritum, mercatorem mortis, multas res didicit ad belli artes pertinentes, cum inter negotiationes technicas velut "musca in pariete"[5] varias captabat res, quae ab expertis (qui inprimis fascistae vel etiam nazistae erant) tractabantur. Cognoverat torpedines undis radioelectricis gubernatas, quibus navigia subaquanea Germanorum impugnabantur, perturbatis signalibus radioelectricis nimis facile in errorem induci. Itaque meditabatur Lamarr: si fortuito frequentià variaverit signale illud, qua frequentia audiri possit, ignorabit turbator. Itaque inventa sunt principia saltus frequentiae.
Anno 1940 Hedy Lamarr, cum apud Janet Gaynor actricem quondam cenaret, in notitiam venit Georgii Antheil, inventoris et compositoris avant-garde, qui aliquam machinarum inter se communicantium scientiam consecutus erat. Contenderat enim antea variorum instrumentorum partes ita concinnare, ut compositio Ballet mécanique ordine concini posset. Lamarr et Antheil principia saltûs frequentiae coniunctim elaborare adorti sunt, nam invenire debebant, qua ratione mutationes frequentiarum inter torpedinem et navem aeroplanumve communicari possent ita ut et transmissorium et receptorium in novum frequentiae gradum eodem tempore salirent. Exeunte anno 1940 rudimenta inventi sui miserunt ad National Inventors Council, in quo militarium inventorum ab otiosis factorum ratio habebatur. Inde illi duo, cum existimationem bonam accepissent, operam suam continuabant. Ad 88 mutationes frequentiarum adscripserunt — videlicet quia clavili 88 malleoli sunt, et Antheil clavili utebatur exemplo.
Iunio mense 1941 Lamarr et Antheil petierunt, ut "systema seecretae communicationis" a se inventum diplomate protegeretur, et Augusto mense 1942 ita factum est (Diploma inventi 2 292 387), sed classis Civitatum Foederatarum hoc inventum recusavit, quod nimis copiosum ("bulky") esset. Quod argumentum potius ad homines quam ad rem ipsam pertinuisse videtur.[6] Hac stereotypia et dilemmate Hedy Lamarr per totam vitam adficiebatur: nam nimis formosa erat, quae inventa militaria excogitaret; et nimio ingenio praedita, ut inter mediocres versaretur. Iam anno 1940 Hedy in eo erat, ut NIC iniret, et cum paulo post apud NIC societatem petiit, monita erat, ut potius obligationes belli venditaret.[7] Quamquam igitur peritia sua et ingenio prodesse cupiebat, hoc munus celebritatis causa sibi datum modeste suscepit.
Hedy Lamarr invento suo nullum umquam lucrum fecit, nam diploma inventi anno 1959 valere desiit. Postea autem ad diem perductum est atque anno 1962 usu receptum in missilium discrimine Cubano. Quod inventum etiam fundamenta iecit usui spectri patuli. Ea ratione efficacissima frequentiae radiophonicae simul adhiberi possunt, nec fieri potest, ut inter se conlidantur. Inventum Lamarrianum aditum praebuit ad technlogiam telephonorum gestabilium, Bluetooth, aliaque systemata cmmmunicationis filorum expertia.
De vita (secunda pars)
recensereHedy Lamarr annis 1930 et praesertim annis 1940 floruit. Annis 1950 iam in paucioribus pelliculis prodiit, donec anno 1958 ultimae faciendae contulit. Annis 1960 oppressa est fato, quod actrices medium cursum vitae agentes opprimere solet: partes feminis natu grandioribus scriptae admodum rarae sunt. Quae cum ita essent, mulier illa, cui soli tribus liberis providendum erat, in difficultates pecuniarias incidit. Anno 1966 in medium prolata est Ecstasy and Me, autobiographia quaedam ab umbra auctoris confecta (vel conficta), quam Hedy Lamarr ante iudices tollere conabatur, quod “ficta, falsa, plebeia, turpis, probrosa et obscena” esset.[8] Certe librum de vita sua narrantem scribi voluerat, ut rem suam famamque actricis refovere posset, sed utrum vera an falsa patefacta sint, liber de amoribus actricem inprudentem penitus obrepsit. Alioqui vitae habenas male moderabatur. Etiam furti parvi accusabatur, et ipsa lites habebat. Insuper post operationem aestheticam male gestam Hedy Lamarr mundum sibi clausit et per telephonum tantum consuetudine hominum utebatur.
Quae Hedy Lamarr ad saltum frquentiae et capla capacia invenienda contulit, diu in oblivionem adducta sunt. Demum anno 1997 EFF Pioneer Award, praemium ab Electronic Frontier Foundation tributum, tulit.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Barber, Nicholas (2015) Hedy Lamarr: Racy actor and technology pioneer. BBC Culture 23 Decembris.
- Barton, Ruth (2010) Hedy Lamarr: The Most Beautiful Woman in Film. University of Kentucky Press.
- Gaines, Ann (2002) Hedy Lamarr. Rourke Publishing.
- Körte, Peter (2000) Hedy Lamarr: die stumme Sirene. Belleville.
- Lamarr, Hedy (1966) Ecstasy and Me: My Life as a Woman. Bartholomew House.
- Rhodes, Richard (2011) Hedy's Folly: The Life and Breakthrough Inventions of Hedy Lamarr. Doubleday.
- Shearer, Stephen Michael (2010) Beautiful: The Life of Hedy Lamarr. St. Martin's Press.
- Schickel, Richard (1962) The Stars. Dial Press.
- Young, Christopher (1979) The Films of Hedy Lamarr. Citadel Press.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hedy Lamarr spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |