Hedwiga Höss
Hedwiga Höss (1908-1989), nata Hedwig Hensel, fuit uxor Rudolphi Höss, ducis castrorum carceralium Osvecimiae, qui ob scelus contra humanitatem commissum iuxta crematorium eorundem castrorum anno 1947 suspensus est.
De vita
recensereHedwiga Hensel Oberneukirch in Saxonia die 3 Martii 1908 nata est. Die 17 Augusti anno 1929 Rudolpho Höss nupsit, futuro duci castrorum carceralium Osvecimiae. Hedwiga et Rudolphus socii Artamanorum erant, radicalis iuventutis motus, qui rusticus ethnonationalistarum motus anno 1934 cum Iuventute Hitlerana coniunctus est. Quinque liberos habebant.
Ab anno 1940 Hedwiga Höss cum familia tres annos in praediolo habitabat, quod ex villa duorum tabulatorum ac horto magno constabat. Quae area confinis castris Auschwitz muro trium metrorum a castris carceralibus separabatur.
Hedwiga Höss, dum in Auschwitz habitat, duabus utebatur sartricibus Polonicis, quae vestes ex captivis ereptas sarcirent vel repararent. Praeterea captivos adhibebat operarios, qui in operibus domesticis adiuvarent hortumque colerent. Etiam vestificinam in castris posuit, ubi captivae ex captivarum amictibus vestes uxoribus SS conficerent.
Post bellum Rudolphus Höss per "callem rattorum" (Rattenlinie Nord) mense Maio 1945 Flensburgum effugit, et Hedwigam cum liberis in propinquam saccharoficinam induxit, ubi Hedwiga postea a militibus Britannicis perquisita est.
Die 19 Novembris anno 1964, in iudicio Francofurtensi, Hedwiga Höss testis interrogata se matrem familias Ludoviciburgi vivere adfirmavit. Etam scimus eam ibi pensione viduitatis orbitatisque usam esse.[1] Liberi eius huc illuc dispersi sua quisque ratione in maestitia vitae se expedivit. Nec honores nec peccata patris cuiquam tribuantur!
Hedwiga Höss die 15 Septembris 1989 mortua est, cum Arlingtoniae in Virginia Brigittam filiam[2] (1933-2023) visitaret. Sine nomine in sepulcreto comitatus humata est.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Herwig, Malte & Trierweiler, Denis (2015) La fille du monstre - Auschwitz. Paris Match, 18 Maii.
- Mollenkopf, Uwe (2024) La fille du monstre - Auschwitz. Frau des Auschwitz-Kommandanten wohnte in Ludwigsburg. Bietigheimer Zeitung 20 Martii.