Auschwitz (castra carceralia)
Auschwitz sive KZ Auschwitz sunt plura castra carceralia inter se coniuncta, iuxta Osvecimiam sita: maxima castra internecionis KZ Auschwitz-Birkenau et duo alia castra carceralia in Polonia tum (1939–1945) a Germania occupata. Haec trina castra carceralia inter annos ab 1940 ad 1945 temporibus nazismi prope Cracoviam in margine occidentali urbis Osvecimiae erecta sunt. Ad castra primaria multa alia minora in regione sita pertinebant, in quibus omnibus plus quam 1.1 miliones hominum necati sunt. Post secundum bellum mundanum Osvecimia exemplar Soa factum est. Die 27 Ianuarii 1945, castra carceralia liberata sunt a militia Unionis Sovietica, quod origo dies internationalis memoriae Soae facta est.
Castrorum carceralium dux fuit Rudolphus Höß.
Etiam experimenta inhumana et atroca datur midicis, iner eas erant Carolus Gebhardt et Iosephus Mengele.
Partes castrorum adhuc exstantes prope Oświęcim ab anno 1947 sunt musea sive monumenta publica. A die 27 Iunii 2007 KZ Auschwitz-Birkenau est UNESCO Mundi Hereditas nomine Auschwitz-Birkenau – deutsches nationalsozialistisches Konzentrations- und Vernichtungslager, quo nazistas Germaniae criminum? ibi perpetratorum obnoxios? fuisse demonstratur.
Bibliographia
recensere- Waclaw Dlugoborski, Franciszek Piper, edd., Auschwitz, 1940–1945: Central Issues in the History of the Camp. 5 voll. Osvecimiae: Auschwitz-Birkenau State Museum, 2000. ISBN 83-85047-87-5