Gustavus Arminius Göhl
Gustavus Arminius vulgo Gustav Hermann Göhl (natus die 16 Iunii 1859 Mitteloderwitz in Lusatia superiore, mortuus die 11 Ianuarii 1931 Neugersdorf) magister Germanicus et Esperantici fautor fuit. Opuscula de idiomate Zamenhofiano sat nota sunt.
Vita
recensereFilius pistoris a paschate 1873 usque mensem Augustum 1874 Budissae collegium instructorum (Landständisches Seminar)[1] frequentavit, postea Sittaviae gymnasii alumnus fuit. Absolutorio scholastico accepto annis inter 1881 et 1887 in Universitate Lipsiensi theologiae et linguis recentioribus studuit.
Tunc scholae privatae in vicis Altgersdorf et Neugersdorf praefuit; simul in rebus linguisticis intentus erat. Unde Lipsiae anno 1889 doctoratu laureatus est thesim proponens cui titulus Modi in den Werken W. von Eschenbach[2].
Die 28 Septembris 1891 publicum servitium scholasticum iniit Glashütte in oppido; mox scholae rectio ei commendata est. Anno 1892 Annam Emmam Kippel in matrimonium duxit et biennio post Hartmannsdorf apud Frauenstein (ad Montes Ferreos orientales). Ex anno 1898 Fribergae puerorum ludos burgenses moderabatur et ex anno 1901 Riesa (in circulo Misniae) morabatur ubi director scholae superioris burgensis creatus est.
Cum in urbe Riesa esset identidem proponebat atque postulabat, ut scientiarum naturalium momentum in scholis praevaleret. Denique propositis laudabilibus cessum est anno 1901 horariorum mutatione in schola burgensi ad materias reales corroborandas. Cuius instituti Göhl ex anno 1905 antistes fuit.
Anno 1907, cum professor declaratus esset, aestivum tempus subsicivum in Francia degebat. Anno insequenti magis magisque rebus Esperanticis studebat et ecce, anno 1914 opus praetitulatum Esperanto – Eine Kulturförderung und ihre Erfüllung mandato Unionis Esperanticae Academicae Germanicae editum est. Anno 1917 titulum consiliarii scholastici nactus est; Göhl anno 1919 adhuc promotionem scholae suae expetivit atque indeptavit.
Eodem anno "Opus fundatum Göhl" stipendia dare coepit. Göhl paulo post rude donatus rursus se ad Neugersdorf contulit. Tum maxime vacabat mundo Esperantico ut 1929 membrum commissionis linguisticae Lutetiensis "Lingva Komitato" declararetur. Quae consociatio Academiae Esperanticae quasi praecursoria erat.
Anno 1932 post auctoris mortem editiones Berolinenses Esperanto-Verlag opus eius magnum Ausführliche Sprachlehre des Esperanto edidit. Quando in Germania Orientali anno 1973 iterum prelo mandatum est grammatica Esperantica optima in terris linguae Theodiscae habebatur.
Opera selecta
recensere- Esperanto-Lehrbuch für Volksschüler und für einsprachige Erwachsene. Ader & Borel, Dresdae
- Esperanto. Eine Kulturforderung und ihre Erfüllung. Quelle & Meyer, Lipsiae 1914
- Esperanto durch Sprechen. Neuartiges, vollständiges Lehrbuch für den alltäglichen Verkehr in zwei Teilen. Ellersiek & Borel, Berolini 1927
- Ausführliche Sprachlehre des Esperanto. Lehr- und Nachschlagebuch für Fortgeschrittene. Ellersiek, Berolini 1932
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ "Im Seminargebüde wurden die Leher der Oberlausitz ausgebildet". Apud: saechsische.de, 29.8.2009
- ↑ Recensuit Otto Behaghel apud Literaturblatt für germanische und romanische Philologie, editiones Gebr. Henninger, 1891, p. 187