Gregorius Skovoroda
Gregorius Sabbae filius Skovoroda,[1] seu Skoworoda[2] vel Scovoroda[3] (Russice Григорий Саввич Сковорода, tr. Grigorij Savvič Skovoroda; Ucrainice Григорій Савич Сковорода, tr. Hryhorij Savyč Skovoroda; natus 3 Decembris 1722; mortuus 9 Novembris 1794), fuit philosophus, scriptor, poeta, musicus, et paedagogus Ucrainicus, qui in Imperio Russico habitabat.
Obitus: 9 Novembris 1794; Skovorodynivka
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Григорій Сковорода
Memoria
Filius cuiusdam Cosaci, anno 1734 studia in Academia Kioviensi Mohileana coepit. Anno autem 1741, factus est cantor chori aulici Elisabethae, imperatricis Russicae, idcirco Petopoli et Moscuae habitabat usque ad annum 1744, cum Kioviam in academiam reverteret. Annis ab 1745 ad 1750 peregre colebat (inter alia, Tokaeum, Budam, Bratislaviam, Vindobonam visitavit). Anno 1751 artem poeticam in collegio Pereaslaviae docuit, dein eodem anno studium theologiae in Academia Kioviensi Mohileana coepit, sed anno 1753 interrupit et nunquam ad academiam illam revertit. Dein magister poesi, syntaxi, et ethicae favebat (annis ab 1759 ad 1769, in collegio Charcoviae). Ab anno 1769 enim vitam philosophi vagi traxit.
Skovoroda commentationes philosophicas, cosmologica poemata, fabulas et cantiones Ucrainice,[4] Russice,[5] Slavice Ecclesiastice, Latine,[4] et Graece[4] scripsit. Opera illa tempore vitae eius in manuscriptis divulgabantur.
Philosophia Skovorodae ut versio Platonismi aestimatur. Secundum Skovorodam, ratio exsistentiae humanae est sui cognitio.
Die 6 Maii 2022, domus ubi Skovoroda fine vitae suae habitabat cum museo a pyrobolis Russicis demolita est.[6]
Notae
recensereFontes
recensere- Pagina de Gregorio Skovoroda Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Skovorodam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Treccani • |