Gregorius Dexter (16101700) fuit impressor, clericus Baptista, unusque ex primis praesidibus oppidorum coniuctorum Providentiae et Warwick in Colonia Rhodensis Insula et Deductiones Providentiae. Habitabat in Nova Anglia ante 1638, cum sors agrorum quinque Providentiae ei adsignaretur. Negotium impressionis Londinii habuerat, et illud negotium iam faciebat anno 1643, cum sua fabrica Rogerii Williams librum de Indica regionis lingua scriptum imprimeret. Ipse stationarius exercitatus sollertiam laborandi ad prelum Bostoniae anno 1646 dedit, nullam compensationem plus quam almanac annuum petens.

Dexter se publicis coloniae rebus anno 1647 exercere coepit, cum quattuor coloniae oppida se in singulam gubernationem constituerent. Deinde commissionarius factus est ex Providentia per decennium 166 ineuns, postquam Gulielmus Coddington commissionem receperat ad removenda ex gubernatione foederata Portsmouth et Portum Novum, oppida insulana. Dexter munus praesidis oppidorum coniunctorum Providentiae et Warwick per ultimum gubernationis separatae annum sustinuit, quae oppida iterum ab eius successore coniuncta sunt. Dexter fuit Baptista, et post praefecturam se cum ecclesia Baptista Providentiae sita iterum consociavit, ubi pastor congregationis anno 1669 rite factus est. Habebatur piissimus, raro ridens, et in vitae societate semper ad habendam coetui orationem paratus.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!