Georgius Herbertus Mead
Georgius Herbertus Mead (1863 - 1931) fuit philosophus, sociologus, psychologus Americanus, plerumque in Universitate Chicaginiensi versatus, ubi fuit unus ex multis pragmatistis insignibus. Nunc in conditoribus interactionismi symbolici et scholae sociologicae Chicaginiensis habetur.
Obitus: 30 Aprilis 1931; Sicagum
Patria: Civitates Foederatae Americae
De vita
recensereGeorgius Herbertus Mead South Hadley in urbe Massachusettae die 27 Februarii anno 1863 natus est. Pater eius Hiram Mead ex pastore erat ecclesiae congregationalisticae, qui anno 1869 professor homileticae nominatus est in seminario theologico collegii Oberlin. Qua de causa familia Georgii in Ohium commigravit. Patre mortuo anno 1881 Elisabeth Storrs Billings mater aliquamdiu in Oberin praecepit. Georgius autem, cum in collegio Oberlin studia exercebat, opiniones theologicas, quibus puer imbutus esset, in quaestionem vocavit. Studia in Oberlin absolvit anno 1883.
Anno 1887 Mead in tabulas nomen rettulit Universitatis Harvardianae, ubi praesertim philosophiae et psychologiae studebat. Josiam Royce et Gulielmum James audivit. Proximo quidem anno baccalaureatum adeptus Lipsiam demigravit, ubi Gulielmo Wundt usus est professore. Anno 1889 Berolinum migravit, ubi Gulielmum Dilthey, Hermannum Ebbinghaus, Gustavum Schmoller, Fridericum Paulsen per biennium audivit, sed dissertationem in medio reliquit.
In Civitates Foederatas reversus Mead anno 1891 Helenam Castle, amici sui sororem, uxorem duxit.[1] Eodem anno praecipiendi munus accepit in universitate Michiganensi constitutum. Nam sine dissertatione vocatus est, ut psychologiam physiologicam et historiam philosophiae doceret. Etiam de ratione organismorum et circa locorum praecepit. Ibi in familiaritatem inque omnem vitam amicitiam Iohannis Dewey venit. Anno 1894 Dewey in universitatem Chicaginiensem transmigravit, eumque Mead secutus ibidem in facultate philosophiae et psychologiae munus 'lectoris' (assistant professor) accepit.
Mead Chicagi reliquum vitae egit. Anno 1902 'lector principalis' (associate professor) nominatus est, deinde ab anno 1907 ad excessum vitae professor ordinarius (full professor). Per hos annos Mead ad psychologiam socialem et philosophiam quam maxime contulit. Maximo ad psychologiam socialem adiumento fuit, quod, quem ad modum in interactione sociali — praesertim in conloquendo (vel in interactione symbolica) — exsistat homo ipsissimus (the human self), docere destinavit. In philosophia autem Mead in maximis pragmatistis Americanis fuit.
Universitas Chicaginiensis tamquam pulpitum publicum praebebat, in quo Mead ineunte saeculo XX principia theoriae significationis excogitare et palam facere potuit, in quibus postea suam theoriam socialem posuit. Etiam ad id eum pertinebat, quomodo saluti civium prodesse posset: praesertim in senectute doctrinam significationis et theoriam ad ortum egoitatis pertinentem in magnam synthesin socialem redigere voluit, quod quidem consilium necessitate in medio relinquere coactus est.
Georgius Herbertus Mead e vita excessit Chicagi die 26 Aprilis anno 1931.
De placitis praeceptisque
recensereG. H. Mead a psychologia sociali profectus quaestiones interactionis socialis multis ex partibus tractavit. Multum denique ad problemata philosophica scientiarum socialium contulit. Dum vixit, multa centena commentationum scripsit, sed ne unum quidem librum umquam ipse divulgavit. Tribus annis post Meadium mortuum Carolus W. Morris, auditor eius, librum magnum Mind, Self, and Society ex progymnasmatibus acroasibusque conlectum protulit.
Ex scholis philosophicis pragmatismus maximo opere apud Georgium Mead valebat. Pragmatistarum est realitatem communem vi mutua creatam (sive mundum) pertractare, nam res in processibus, qui actibus ac mente humana informantur, consistere intellegunt. Significationes Mead ex actibus relationibusque socialibus oriri vehementius dicebat: namque homines, cum symbola significabilia (et verbalia et non verbalia) inter se commutant, mundo intersunt construendo. Voces gestus facta res fiunt symbola, cum praeterea plus quiddam prae se ferunt. Sententiae a Mead excogitatae ad augendum interactionismum symbolicum magnopere contulerunt.
De agendo
recensereMead in suam theoriam psychologico-socialem praeceptiones psychologiae functionalis Iohannis Dewey adsumpsit,[2] nam etiam de actibus et personalitate singulorum deliberavit. Prroprium est enim cogitationis functionalis res psychologicas per actus adspicere. Behavioristas reprehendit, quod actus nihil nisi responsa ad stimulos data esse putarent.[3] Ipse autem contra hos Mead stimulo et responso intercedere arbitrabatur processum cognitivum.
Ineunte saecuölo XX Mead in magnam figuram philosophiae socialis crevit. Praesertim, quantopere ex actibus communicativis commeatuque signorum emergantur mens et egoitas, operam dedit explicando. Qua opera nata est schola interactionis symbolicae. Quae problemata ad behaviorismum socialem pertinentia in Mind, Self and Society penitus tractantur.[4] Philosophia socialis Meadiana in commeatu communicativo hominis posita est, nam actus humanos putabat criterium veritatis esse, et significationem ex actibus nasci; item etiam egoitas communi actuositate nascitur. Mentem Mead putabat non substantiam in quoquam loco transcendentali sitam esse, nec ex eventis physiologicis fieri. Talem repudiabat dualismum, in quo mens a corpore separaretur. Nec mentem in neurophysiologiam redigere volebat: mentem constanti processu sociali experientiaque constitui.
Mead in theoria sua sociali praesertim de actione communicativa deliberavit. Initio esse dixit gestum, motum praeparatorium, quo alteri parti indicetur mens hunc gestum facientis. Exinde gestuum communio fit: primo facto gestu sequitur gestus responsivus ab altera parte factus. Quibus factis gestibus nondum de communicatione agitur, cum neutra pars de suorum gestuum vi mutua conscia sit. Itaque significabiles per se non sunt gestus, nam ut fiat communicatio, sciendum est cuique parti, quomodo una pars actui alterius responsura sit. In eo loco gestus symbola significabilia sunt.[5] Convenit inter plurimos, quamquam sunt qui aliter cogitent, symbolum significabile esse gestum, quem soli homines facere possint.[6] Constat theoriam perceptionis Meadianam admodum similem esse theoriae Gibsonianae. Percipimus enim mundum, prout 'desideriis vivendi'[7] satis facere potest. Perceptio cibi ⇒ potestas edendi; perceptio scalarum ⇒ potestas (vel necessitas) scandendi; etc.[8] Perceptio potestatem agendi praebet.
Opera
recensere- 1903. The Definition of the Psychical. Decennial Publications of the University of Chicago, First Series, Vol. III : 77-112.
- 1932. The Philosophy of the Present. Open Court Publishing. Textus interretialis.
- 1934. Mind, Self, and Society. Ed. Charles W. Morris. University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-51668-4.
- 1936. Movements of Thought in the Nineteenth Century. Ed. Charles W. Morris. University of Chicago Press.
- 1938. The Philosophy of the Act. Ed. Charles W. Morris et al. University of Chicago Press.
- 1964. Selected Writings. Ed. A. J. Reck. Sicagi: University of Chicago Press.
- 1982. The Individual and the Social Self: Unpublished Essays by G. H. Mead. Ed. David L. Miller. University of Chicago Press. ISBN 978-0-608-09479-3.
- 2001. Essays in Social Psychology. Ed. M. J. Deegan. Transaction Books.
- 2011. G. H. Mead. A Reader. Ed. F. C. Silva. Routledge.
- 2008. G. H. Mead: the Philosophy of Education. Ed. Gert Biesta et Daniel Tröhler. Boulder: Paradigm Publishers. ISBN 9781594515309.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Aboulafia, Mitchell (ed. 1991) Philosophy, Social Theory, and the Thought of George Herbert Mead. SUNY Press.
- —————— (2001) The Cosmopolitan Self: George Herbert Mead and Continental Philosophy. University of Illinois Press.
- Baldwin, John D. (2009) George Herbert Mead: A Unifying Theory for Sociology. Sage.
- Blumer, H. & T. J. Morrione (2004) George Herbert Mead and Human Conduct. Altamira Press.
- Burke, F. Thomas & Krzysztof Piotr Skowroński (ed. 2012) George Herbert Mead in the Twenty-First Century. Lexington Press.
- Conesa Sevilla, Jorge (2005) The realm of continued emergence: The semiotics of George Herbert Mead and its implications to biosemiotics, semiotic matrix theory, and ecological ethics. Sign Systems Studies 33: 27-50.
- Cook, Gary A. (1993) George Herbert Mead: the making of a social pragmatist. University of Illinois Press.
- Desmonde, William H. (1967) Mead, George Herbert (1863-1931). The Encyclopedia of Philosophy, ed. D. Borchert, 79–82. Macmillan Reference.
- Dewey, John (1931) George Herbert Mead. Journal of Philosophy 28 (12):309-314.
- Gillespie, A. (2005) G. H. Mead: Theorist of the social act. [1][nexus deficit] Journal for the Theory of Social Behaviour 35: 19–39.
- —————— (2006a) Becoming Other: From Social Interaction to Self-Reflection. Information Age Publishing.
- —————— (2006b) Games and the development of perspective taking [2][nexus deficit]. Human Development 49: 87–92.
- Habermas, Jürgen (1992) Individuation through socialization: On George Herbert Mead's theory of socialization. Apud Habermas, Postmetaphysical Thinking, convertit William Mark Hohengarten. MIT Press.
- Honneth, Axel (2010) Kampf um Anerkennung: Zur moralischen Grammatik sozialer Konflikte. Suhrkamp.
- Huebner, Daniel (2014) Becoming Mead. The Social Process of Academic Knowledge. The University of Chicago Press.
- Joas, Hans (1980) Praktische Intersubjektivität. Die Entwicklung des Werkes von George Herbert Mead. Suhrkamp.
- Kilpinen, Erkki (2017) The Timeliness of George Herbert Mead. Transactions of the Charles S. Peirce Society 53(4): 631-635.
- Lewis, J. D. (1979) A social behaviorist interpretation of the Meadian 'I'. American Journal of Sociology 85: 261–87.
- Lundgren, D. C. (2004) Social feedback and self-appraisals: Current status of the Mead-Cooley hypothesis. Symbolic Interaction 27: 267–86.
- Martin, Jack & Alex Gillespie (2010) A Neo-Meadian Approach to Human Agency: Relating the Social and the Psychological in the Ontogenesis of Perspective-Coordinating Persons. Integrative Physiological and Behavioral Science 44(3): 252-272.
- Miller, David L. (1973) G. H. Mead: Self, Language and the World. University of Chicago Press.
- Sánchez de la Yncera, Ignacio (1994) La mirada reflexiva de G.H. Mead: sobre la socialidad y la comunicación. Centro de Investigaciones Sociológicas.
- Shalin, Dmitri (1988) G. H. Mead, socialism, and the progressive agenda. American Journal of Sociology 93: 913–951.
- Silva, F. C. (2007) G. H. Mead. A Critical Introduction. Polity Press.
- —————— (2008) Mead and Modernity. Science, Selfhood, and Democratic Politics. Lexington Books.
- Wagner, Hans-Josef (1993) Strukturen des Subjekts. Eine Studie im Anschluß an George Herbert Mead. Westdeutscher Verlag.
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad Georgium Herbertum Mead spectant. |
- Aboulafia, Mitchell. "George Herbert Mead." Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Cronk, George. "George Herbert Mead." Internet Encyclopedia of Philosophy.
- Mead, George Herbert. 1913. The Social Self.
- "Mead Project 2.0." Scripta Meadiana, prolata et non prolata.
- "Review materials for studying George Herbert Mead." Bolender Initiatives.