Gemini
(Redirectum de Geminus)
Vide etiam paginam discretivam: Gemini (discretiva).
Gemini[1][2] vel gemelli[1][2] vel didymi[3][4] sunt bini partus eodem utero editi. Gemini non solum ad homines (quamquam praecipue), sed in medicina veterinaria etiam ad ea referuntur animalia (ut armenta et pleraque pecora), quae naturaliter unum tantum partum ferunt. Itaque hoc termino non utimur de multiparis animalibus (sicut canibus et felibus) loquentes.
Experimenta clinica geminorum (studium geminorum) ad morborum explicationes addere queant.
De formis geminorum
recensereSunt duae praecipuae geminorum formae:
- Gemini identici? uno et eodem diviso ovo fecundato creati. Qui gemini monozygotici genotypum inter se plene communicant. Studia scientifica geminorum ad geminos identicos? pertinere solent. Gemini siamenses semper monozygotici sunt.
- Gemini fraterni duobus creati separatis zygotis, quae diversis spermatozoidis fecundata sunt. Qui gemini dizygotici genotypis inter se differentes alterni sexus esse possunt.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Kraus, L. A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑ 2.0 2.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
- ↑ Castelli, B. & Bruno, J. P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum (Lipsiae: F. Thomas.
- ↑ Gabler, E. & Winkler, T. C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen, ed. secunda (Lugduni Batavorum: A. W. Sijthoff).
Exempli geminorum
recensere- Apollo et Artemis, gemini mythici Graeci
- Castor et Pollux, gemini mythici Graeci
- Otus et Epialthes, gemini Aloades
- Freir et Freia, gemini mythici Nordici
- Gemini, constellatio caeli septentrionalis
- Iacob et Esau, gemini biblici
- Iaroslaus Kaczyński et Lechus Kaczyński
- Paradoxum geminorum
- Romulus et Remus, gemini mythici Romani
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Bacon, Kate. 2010. Twins in Society: Parents, Bodies, Space, and Talk. Londinii: Palgrave Macmillan.
- Nieuwint, Aggie, Rieteke Van Zalen-Sprock, Pieter Hummel, Gerard Pals, John Van Vugt, et al. 1999. "'Identical' twins with discordant karyotypes." Prenatal Diagnosis 19 (1): 72–6. doi:10.1002/(SICI)1097-0223(199901)19:1<72::AID-PD465>3.0.CO;2-V. PMID 10073913.
- Wenk, R. E, T. Houtz M. Brooks, et F. A. Chiafari. 1992. "How frequent is heteropaternal superfecundation?" Acta Geneticae Medicae et Gemellologiae 41 (1): 43–47. doi:10.1017/S000156600000249X. PMID 1488855.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad geminos spectant (Twins, Human twins). |