Gangra
Gangra (Turcice: Çankırı) vel etiam Germanicopolis (Graece: Γερμανικόπολις) vel Germanopolis est oppidum in Turcia hodierna situm.
Locus: 40°36′0″N 33°37′0″E
Numerus incolarum: 84 331, 90 564, 87 589, 45 496, 86 369, 82 740, 79 091, 76 490, 69 631, 68 596, 26 124, 67 588, 69 087
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Volventibus annis Hetthaei, Persae, Graeci, Parthi, Graeci Pontici, Galatici, Romani atque Byzantini et demum Turci oppidum habebant.
Gangra fuit sedes regni Deiotari Philadelphi, dicti filii Castoris. Post mortem eius anno 65 a.C. oppidum provinciae Romanae Galatiae additum est. Situs antiqui oppidi fuit in colle prope civitatem hodiernam, temporibus Romanis autem oppidum in praesentem locum translocatum est. In honore Germanici aut fortasse Claudii imperatoris Romani civitas Germanicopolis transnominata est, quod nomen usque ad dominatum Caracallae duxit.
Imperio Romano Christianizato sedes episcopalis Paphlagoniae factum est. Hypatius, qui ab ecclesiis Orthodoxis sanctus putatur, ibi episcopus factus est. Reversus e Primo Concilio Nicaeno (325) a sectatoribus Arianismi necatus est.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 40°36′0″N 33°37′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire |