Galiacus[1] seu Galeacius I Vicecomes[2] (natus die 21 Ianuarii 1277; mortuus die 15 Septembris 1334), filius quem Matthaeus e Bonacosa Borri genuit, fuit dominus Mediolani ab anno 1322 usque ad annum 1322.

Wikidata Galeacius I Vicecomes
Res apud Vicidata repertae:
Galeacius I Vicecomes: imago
Galeacius I Vicecomes: imago
Nativitas: 21 Ianuarii 1277, 1277;
Obitus: 6 Augusti 1328, 8 Augusti 1328; Piscia
Patria: Ducatus Mediolanensis

Familia

Genitores: Matthaeus I Vicecomes; Bonacossa Borri
Coniunx: Beatrice d'Este
Proles: Azzo Vicecomes, Riccarda Visconti
Familia: Vicecomes

Memoria

Sepultura: Lucca Cathedral

Insignia heraldica

Galeacius I Vicecomes: insigne
Galeacius I Vicecomes: insigne
"Galeacius primus Vicecomes" e libro Pauli Iovii Le vite de i dodeci Visconti che signoreggiarono Milano (1645)

Anno 1298 Galeatius podestas urbis Novariae factus est. Die 30 Iunii 1300 Beatricem Estensem, filiam Obizzi Estensis domini Ferrariae et Mutinae, in matrimonium duxit. Paulo post propter victoriam factionis adversae Della Torre Galeatius e Mediolano fugire debuit et in Ferrariam apud patrem uxoris eius iit. Cum anno 1311 Mattheus Vicecomes auxilii imperatoris Henrici VII gratia Mediolanum rediit, Galeatius dominus urbis Placentiae factus est. Matthaeo die 24 Iunii 1322 mortuo Galeatius dominus Mediolanensis creatus est.

  1. "Galiacus, qui post mortem patris procuraverat dominium Mediolanense" (col. 1495 apud Google Books); "Galliacus, Galleazus" ibidem coll. 1495-1498
  2. "Galeacius primus Vicecomes": vide imaginem nostram, quae e libro Pauli Iovii Le vite de i dodeci visconti che signoreggiarono Milano (1645) extrahitur

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Galeacium Vicecomitem spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani •
Principes Mediolani 1259–1796