Dominium Mediolanense
antiqua civitas
Res apud Vicidata repertae:
Dominium Mediolanense[1] fuit antiqua civitas in Italia septemtrionali sita, urbe capitali Mediolano, antecessor ducatús Mediolanensis.
Dominium Mediolanense anno fere 1259 constitutum est, conditore Martino de Turri, altero autem conditore Othone (qui et archiepiscopus Mediolanensis fuit) e familia Vicecomitum. In ducatum erectum est die 11 Maii 1395, cum imperator Venceslaus a Luxemburgio titulum ducis Ioanni Galeacio Vicecomiti dedit, qui iam dominus fuerat ab anno 1378.
Index dominorumRecensere
- Domini familiae de Turri
- Martinus de Turri 1259–1263
- Philippus de Turri 1263–1265
- Napoleo de Turri 1265–1277
- Otho Vicecomes archiepiscopus 1277–1294
- Matthaeus I Vicecomes 1294–1302; 1311–1322
- Guido de Turri 1302–1311
- Galeacius I Vicecomes 1322–1327
- Actius Vicecomes 1329–1339
- Luchinus Vicecomes 1339–1349
- Ioannes Vicecomes cardinalis, archiepiscopus 1342–1354
- Barnabas Vicecomes 1349–1385
- Galeacius II Vicecomes 1349–1378
- Matthaeus II Vicecomes 1349–1355
- Ioannes Galeacius Vicecomes 1378–1395
NotaeRecensere
- ↑ "Galiacus, qui post mortem patris procuraverat dominium Mediolanense" (col. 1495 apud Google Books)
BibliographiaRecensere
- Paulus Iovius, Vitae duodecim Vicecomitum Mediolani principum. Lutetiae: Robertus Stephanus, 1549 (Textus apud Google Books)
- Paolo Giovio; Ludovico Domenichi, interpr., Le vite de i dodeci visconti che signoreggiarono Milano. Mediolani: Gio. Battista Bedelli, 1645 Textus apud 'Internet Archive
- J. C. L. Simonde de Sismondi(fr), Histoire des républiques italiennes du moyen âge. 16 voll. Turici: Gessner, 1807-1818; nova ed. 10 voll. Lutetiae, 1840 Vol. 1 et continuatio apud Gallica
- Pietro Verri, Storia di Milano. Vol. 1. Mediolani, 1783 Textus apud 'Internet Archive
- Aliae encyclopaediae
Principes Mediolani 1259–1796