Gaius Valgius Rufus
Gaius Valgius Rufus (natus circa annum 65 a.C.n.; nescimus quando mortuus sit) fuit senator et poeta Romanus primo saeculo a.C.n.
Vita
recensereAuditor Apollodori oratoris, familiaris Marci Valerii Messallae Corvini consulis anni 31 a.C.n. erat: Horatius poeta rettulit Valgium amicum esse Maecenatis[1] et Valgium ad panegyricum Messallae hortatus est[2]. Anno 12 a.C.n. Valgius consul suffectus creatus est[3].
Opera
recensereFragmenta tantum eius operum supersunt:
- Elegiae maerorem Mystes amici canunt[4].
- De medicina herborum ad Augustum (opus non perfectum est)[5].
- Epigrammata
- "teχnη", opus Apollodori, in Latinum translatum Quintilianus[6] laudavit.
- De rebus per epistulam quaesitis (libris duobus aut pluribus)[7]
Notae
recensere- ↑ Satyrae I 10, 81pp.
- ↑ Carmina II 9; confer Panegyricus Messallae, Appendix Tibulliana III 179p
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1218-1219
- ↑ Confer Horatius, carmina, II 9
- ↑ Plinius Maior in Naturali Historia (XXV 2,4) de Valgio scripsit: "post eum (Catonem) unus inlustrium temptavit Gaius Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divum Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas."
- ↑ Institutio Oratoria III 1,18
- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae, XII 3,1