Aperire sectionem principem

Gaius Claudius Ap.f.C.n. Pulcher (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 92 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Proavus eius Gaius Claudius Ap.f. Pulcher consul anni 177 a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 110 aut 109 a.C.n. IIIvir monetalis fuit, quaestor anno 105, aedilis 99[1], praetor 95. Anno 100 Lucium Appuleium Saturninum tribunum plebis seditiosum armis egit[2]. Anno 92 a.C.n. una cum Marco Perperna consulatum adeptus est. Cicero eum oratorem laudat[3].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Tum praebuit primo elephantos in circo (Gaius Plinius Secundus, Historia Naturalis VIII 7, XXXV 7; Valerius Maximus II 4,6).
  2. Marcus Tullius Cicero, pro Rabirio 7
  3. Marcus Tullius Cicero, Brutus 45


Antecessores:
Gaius Valerius Flaccus et Marcus Herennius
Consul
92 a.C.n.
cum
Marco Perperna
Successores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Marcius Philippus