Marcus Perperna (consul 92 a.C.n.)

Marcus Perperna (natus anno 148 a.C.n., mortuus anno 49 a.C.n.[1]) senator Romanus fuit, qui anno 92 a.C.n. consulatum cum Gaio Claudio Pulchro gessit. Tam diu vixit ut velut prodigium sinistrum acciperent quod ne unus quidem eorum qui senatores tum erant cum Perperna censura fungebatur adhuc vivebat cum obiit[2].

E gente Etrusca natus est. Pater eius Marcus Perperna anno 130 a.C.n. consulatum adeptus est. Filius eius Marcus Perperna Veiento factioni Marianae favebat atque bello victus anno 72 a.C.n. a Pompeio supplicio affectus est[3].

Cursus honorum

recensere

Perperna anno 95 a.C.n. aut antea praetor fuit et anno 92 cum Gaio Claudio Pulchro consulatum gessit. Anno 86 una cum Lucio Marcio Philippo, primus censor post Bellum sociale, homines liberos Italiae censui civium addidit.

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Gaius Valerius Flaccus et Marcus Herennius
Consul
92 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Pulchre
Successores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Marcius Philippus