Aperire sectionem principem

Sextus Iulius Caesar (consul 91 a.C.n.)

Sextus Iulius Caesar (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 90 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater Gaius Iulius Caesar patricius erat, frater illius C. Caesaris erat, qui praetor anno 92 meruit et postea proconsul Asiae. Ex hac cognatione Sex. Caesar fuit avunculus dictatoris C. Caesaris. Filium ut videtur genuit qui idem praenomen gessit et quaestor anno 48 a.C.n. meruit.

Cursus honorumRecensere

Fuit praetor anno 94 a.C.n. aut antea et anno 91 una cum Lucio Marcio Philippo consulatum adeptus est. Morbo mortuus est anno 90 seu 89 a.C.n. dum - inter Bellum sociale - oppidum Asculum obsidet[1].

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere