Aperire sectionem principem
Denarius triumviri Marci Herenni ː ex una parte caput Pietatis diadematum, ex altera Amphinomus patrem ferens. Circa 108 a.c.n.. Tituli ː PIETAS et M. HERENNI
Wikidata-logo.svg Marcus Herennius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. century BCE;
Obitus: 1. century BCE;
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Ancient Roman senator, consul
Munus: politicus, military personnel

Marcus Herennius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 81 a.C.n.) senator Romanus fuit, qui consulatum anno 93 a.C.n. gessit.

Cursus honorumRecensere

Marcus Herennius, nobili gente Samnitica[1] ortus quae tamen summos honores Romae nondum acceperat, anno 108 vel 107 a.C.n. triumvir monetalis erat (eius nomen in denario Pietatem et Amphinomum patrem humeris vehentem exhibente legitur[2]), deinde 96 a.C.n. aut iam antea praetor creatus est. Anno 93 a.C.n. una cum Gaio Valerio Flacco consulatum adeptus est[3]. Ille fortasse est cui opus anonymum Rhetorica ad Herennium dedicatum est. .

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius IX.1.
  2. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 ː Herennia 1. Crawford 308/1. Nonnulli Herennii 'Siculi' cognominati erant, ut ille haruspex Gai Gracchi amicus, ad cuius pietatem secundum nonnullos interpretes hic denarius alludere videtur (Valerius Maximus IX.12.6)..
  3. Marcus Tullius Cicero, pro Murena 36; Brutus 116


Antecessores:
Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus
Consul
93 a.C.n.
cum
Gaio Valerio Flacco
Successores:
Gaius Claudius Pulcher et Marcus Perperna