Fridericus Gulielmus I, rex in Borussia et, ut Fridericus Gulielmus II, Princeps Electoralis Margraviusque Brandenburgensis, dictus rex miles (Berolini natus die 14 Augusti 1688; Potestampii mortuus die 31 Maii 1740), filius Friderici I, fuit rex Borussianus ab anno 1713 usque ad mortem.

Fridericus Gulielmus I (opus Antonii Pesne, circa annum 1733)
Edictum anno 1717 quo ludorum frequentatio omnibus Borussis praescribitur
Anno 1732 Berolini protestantes e Salisburgo expulsi salutantur
Canalis apud Brieskow-Finkenheerd, quem Fridericus Gulielmus commercia promotum construi iussit

Ob belli inopiam educatio principis ab aula remota est, ubi in modestia cum viris industriis tempus iuvenile peractum est. Magni momenti fuerunt etiam mora trium annorum in Nederlandia et in universitate Lugdunensi necnon in aula castrisque principis Friderici Henrici Auriaci. Annos XX natus Kalendis Decembribus 1640 in eum imperium translatum est muneribus difficillimis imminentibus. Poloni ei Borussiam daturi erant condicionibus gravibus et in terris Cliviensibus saepe inter Hispanos et Batavos pugnabatur. Comitatus Marchiae (ad Rhenum inferiorem vastatus erat ubi a Pace Pragensi, quae dicitur, Sueci sedebant, cum copiae principales-electorales novo praefecto oboedire nollent.

Sapientia et assiduitate princeps iuvenis omnia prava superare potuit et anno 1641 Borussiam adeptus est necnon armisticium cum Suecia iniit. Milites mercennarios efferatos dimisit et sibi exercitum parvum sed efficacem paravit, quo pax et ordo in marchis conservaretur. Saltem in plagis occidentalibus neutralitas bellicosa statuta est. Ad Pacem Westphalicam impetrandam partem Pommeraniae et Viadri ostium Sueciae dedit, ut incepta maritima propria ad tempus repelli deberent.

Pommeraniam alteram orientalem nactus necnon episcopatus Halberstadii, Mindae, Kamień Pomorski et imperium futurum Magdeburgense. Eius studia, ut pace contracta res publicae, copiae, fiscus, classium socialium privilegia tranquille atque efficaciter ordinarentur et belli damna sanarentur, ad irritum ducta sunt iam anno 1655. Tunc bellum indictum est inter Sueciam et Poloniam; Borussia, inter duos belligeros sita inter ancipitia se confirmare potuit. Cum Suecis apud Varsoviam pugnatum est diebus inter 28 et 30 Iulii 1656: victoria parta Carolus X Gustavus (rex Sueciae) Borussiae independentiam agnovit. Quando Sueci anno 1657 Daniam aggrediebantur, Borussi cum Polonia Leopoldo Hungariae rege mediatore reconciliati sunt. Leopoldus Borussorum vocem habere voluit, ut imperator Romanus fieret. Itaque die 19 Septembris 1657 pax Snamensk/Wehlau (in hodierna Regione Kaliningradensi) facta est ubi generatim summa rerum potestas Borussis propria proclamata est. Fridericus Gulielmus in coalitione magna contra Sueciam particeps fuit et in bellis in Slesvico et Dania. Pace Oliviensi (die 3 Maii 1660 Oliwa in hodierno Gedanensi tribu) Borussiae indepentia officialiter a Polonis approbata est; id saltem Borussis commodo maximo fuit.

Administrationis novae institutio

recensere

Pace conciliata classium privilegia in circulis refrenata sunt, fiscus communis et auctoritas militaris una etiam addebantur. Quo facto fundamenta status Brandenburgensis-Borussici sensim praeparabantur. Id facile fieri potuit in Brandenburgensi Marchia et in regionibus finitimis, cum Lutherani Borussici, ubi nobiles principem Fridericum Gulielmum Calvinismo faventem repudiabant, seditionem inflammare Polonis auxiliantibus intenderent. Quoniam nonnulli se nimis principi opponebant, acies seditiosorum divisa et hebetata est; anno 1663 denique ovationes principi dignae Regiomontii tributae sunt.

Vectigalibus rerum quotidianarum unificatis opes conflari potuerunt, ut exercitus promptus professionalis virorum XX milium statueretur. Opulentiam ubique amplificandam esse censuit ut agricultura emendaretur, immigratio libera concederetur, quaestus libere efflorerentur, commeatus excitaretur. Pax et concordia inter christianas confessiones esset quoque. Lucra quam maxima fierent terra marique, ad quem finem isthmi (e.g. Müllroser Kanal), diribitoria, classis nautica, coloniae remotae (e.g. Groß-Friedrichsburg in hodierna Gana), consociatio commercialis Africana nascerentur. Rerum omnium perpetrandarum remedia pecuniaria atque terrae parvitas autem non sufficiebant. Item principis incepta ad scientias artesque spectantia partim solummodo effici potuerunt. Successus felicior autem erat in erudiendis officialibus et militibus. Id fieri potuit, quia isti viri res omnes bene disponebant: domini von Schwerin, domini Jena, Hoverbeck, Krockow, Meinders, Fuchs (in administratione); baro Waldeck, Sparr, Derfflinger, princeps Anhalt, Schöning (in re militari).

recensere

Politica rerum externarum numquam neglecta est. Ad possessiones Rhenaniae protegendas Ludovicum XIV (regem Franciae) debellare praeparatum est in Nederlandica re publica. Coitum tamen non est, quia imperator Romanus socius clam Francis neutralitatem promiserat. Francicae copiae annis inter 1672 et 1673 Westphaliam aggressae sunt et Vossem haud procul a Fura Ducis die 16 Iunii 1673 pax Borussis gaudentibus facta est. Kalendis Iuliis 1674 Fridericus Gulielmus Borussicus novam coalitionem contra Franciam iniit sed discordiis internis ortis Alsatia reliquenda erat.

Cum Francia excitante Sueci Marchiam Brandenburgensem attinxissent, Friderico Gulielmo ad Rathenow (die 25 Iunii 1675) et ad Fehrbellin (die 28 Iunii) vincente omnia interna pacificata sunt. Annis inter 1675 et 1678 arces in Pomerania Occidentali et Stettinum acriter defensum expugnavit. Suecii post expeditionem hibernalem difficilem (1678/79) in Livoniam repulsi sunt. Pax ad Sanctum Germanum (in hodierna Insula Franciae) die 29 Iunii 1679 facta Pommerania Occidentalis tamen reddi debuit, Batavis et imperatore a Borussis desciscentibus.

Ea perfidia offensus Fridericus Gulielmus statim Franciae benevolentiam quaesivit vocem suam regi Francico promittens in electionibus imperialibus. Sed Francorum invitationem, ut novae uniones militares inirentur, recusavit. Contra Hispaniam, quae subsidia concedere nolebat, classem suam vane misit et similes quaestiones (e.g. de coloniis Americanis) cum Batavis solvendae erant. Princeps Borussicus ab imperatore postulavit, ut pro territoriis in Silesia alias regiones restitutioni reciperet. Cum anno 1685 Edictum Namnetense cum protestantium tolerantia abolitum esset et in Anglia imperium regis catholici Iacobi II immineret, novum foedus defensorium cum Statibus generalibus et imperatore contractum est. Investituram Silesicam contra cessionem plagarum in Circulo Świebodzin sitarum remisit. Contra Turcas etiam auxilio venit. Edicto Potestampii subsignato Hugenotis Franciae exilium in terris suis obtulit, quam invitationem plus quam XV milia acceperunt. Inde quaestus varii valde efflorescebant (e.g. in circumiectis Berolinensibus. Denuntiatio belli novi in Francos principe mortuo fuit, qui podagra laborabat.

Gravitudo

recensere

Princeps, quamquam vetustate decrepitus, silicernium figurae formosae erat. Ingenii fuit vivacis et iracundi, cum erga peregrinos et subiectos benevolens amabilisque se gerere soleret. In expeditionibus ipse modestiam cum militibus communicans in pace pompam festaque super omnia diligebat. Uxores ei duae fuerunt: annis inter 1646 et 1676 Ludovica Henrietta, principissa Auriaca (cuius filius unicus Fridericus patri supererat) et inde ab anno 1688 ducissa Dorothea Luneburgensis (quae infantes septem peperit). Desiderium ut filii matrinomii alterius quattuor (Philippus, 1669-1711; Carolus, 1672-1695; Adalbertus, 1673-1731; Christianus, 1677-1734) generose thesauris ornarentur, diffidentiam Friderici contra novercam evocavit.

Quamquam militiae sat multae incepta pacifica disturbarent, Fridericus Gulielmus statum suum amplificare et modernizare potuit. Inde iure cognomen magni portat. Anno 1889 manipulum Silesicum Leibkürassierregiment Nr. 1 pro eo nominatum est. In familia non ab omnibus semper dilectus est: filius Fridericus, qui cum amico Ioanne Arminio de Katte castra fugere temptabat, in custodiam ad Kostrzyn nad Odrą coniectus est; amicus decapitatus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere