Wikidata-logo.svg Ratenovia
Res apud Vicidata repertae:
Ratenovia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°36′0″N 12°20′0″E
Numerus incolarum: 24 309
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Havelland District

Geographia

Superficies: 105.68 chiliometrum quadratum, 113.1 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Rendsburg

Tabula aut despectus

Ratenovia: situs
Prospectus Ratenoviae anno 1633

Ratenovia[1] (Germanice Rathenow) est oppidum in Germania orientali situm, 70 chiliometrorum a Berolino ad occasum, ad Habalam flumen in Brandenburgo provincia.

Res gestaeRecensere

Agri circum situm oppidi iam temporibus pristinis colebantur.

Origo oppidi hodierni arx quaedam habetur, cuius prima mentio anno 1157 facta est. Mentio prima oppidi ipsius anno 1216 facta.

Civitas Bello tricennali tam graviter affecta est, ut anno 1648 tantummodo 48 incolae ibi habitarent.

Dicitur et incunabula Germanica tenuisse industriae opticae, quam condidit Iohannes Henricus Augustus anno 1801, nec non et tegulae e Ratenovia provenientes maioris momenti erant, quibus aliquot aedificia praeclara Berolini Potestampiique tegerentur.

Oppidum sub finem belli 1945 paene destructum est, sequentibus annis opticae gratia florebat, GDR interita ex anno 1990 una corrumpebatur, cum instrumenta optica non iam in Europam orientalem venire possent.

Artificibus multis iam praesentibus domus optica Fielmann Ratenoviae opus facere atque distribuere coepit anno 2002 cum 600 hominibus; permulti incolae tamen opere adhuc carent vel locum reliquerunt.

Aedificia et MonumentaRecensere

Maximum Germaniae septentrionalis monumentum baroci tempore saxo arenario factum Ratenoviam ornat. Exhibet Fridericum Guilelmum principem electorem, qui exercitum Suecicam vicit apud Fehrbellinum? anno 1675, vestibus imperatoris Romani indutum. Effecit sculptor Iohannes Georgius Glume.

 
Monumentum Guilelmi

In vineto quodam turris erecta et dedicata est honori Othonis de Bismarck non Ratenoviae quidem, immo prope oppidum in vico Schönhausen, nati.

 
Turris Bismarck

NotaRecensere

FontesRecensere

Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~

Haec pagina versa est e lingua Theodisca.