Franciscus de Neve[1] (natus Antverpiae anno 1632; mortuus post annum 1704) fuit pictor Flandricus.

Assumptio Mariae in caelum. Altare maius basilicae Maria Plain (Salisburgi).
Narcissus et Echo.
Sanctus Georgius draconem necans.
Opilio ruri tympanum pulsans. Five Colleges and Historic Deerfield Museum Consortium (Massachusetta occidentalis).

Franciscus de Neve (II) fuit filius pictoris Francisci de Neve (I). Franciscus de Neve senior, 1606 Antverpiae natus, imprimis ibidem operatus in patria anno 1681 mortuus erat. Cum et nomen et modus pingendi utriusque similia sint, multae tabulae eorum falso attributae sunt.

Franciscus de Neve (II) die 23 Februarii 1632 Antverpiae baptizatus est. Notus est ob imagines argumenta religiosa aut mythologica demonstrantes, quae in modum Baroci exeuntis pictae sunt. Modus picturas olearias colorandi necnon ars vultus effingendi, quae imprimis in incisionibus in aes conservata est, a coaevis magni aestimata sunt. Postquam in Italia, Germania australi et Austria laboraverat, ubi ab homininibus nobilibus et ecclesiasticis iussus multa opera confecit, circa annum 1690 in patriam reversus post annum 1704 probabiliter Antverpiae mortuus est.

De Neve annis inter 1660 et 1670 Romae laborans artificum consociationis Batavicae nomine „Bentveughels“ (alites) particeps fuit. Ab anno 1661 una cum Petro Berretino Palatium Doria-Pamphilium exornavit; picturae topiariae eius in incisionibus in aes traditae maxime pervulgatae sunt.

Ab anno 1667 usque ad annum 1668 Neapoli fuisse videtur. Post annum 1670 in Germania (Augustae Vindelicorum et Monaci) laboravit. Ab anno 1669 usque ad annum 1689 iussu Maximiliani Gandolphi ex comitibus Kuenburg, tum principis et archiepiscopi Salisburgensis, tabulas altarium pinxit, praeterea mandata monasteriorum (inter quae Cremifanense) accepit. In Bavaria annis 1669 et 1689 tabulas altarium pro episcopis Passaviensibus perfecit. Annis inter 1679 et 1681 etiam in Moravia et pro Carolo Eusebio Principi de Liechtenstein operatus est.

Opera selecta

recensere
  • Salisburgi, ecclesia Sancti Georgii in arce: tabula altaris „Sanctus Georgius draconem necans“, 1672.
  • Salisburgi, ecclesia cathedralis, cappella baptismalis: tabula altaris „Baptisma Christi“, 1674.
  • Maria Plain, ecclesia peregrinationis prope Salisburgum: tabula altaris „Assumptio Mariae in caelum" et „Sancta Trinitas", 1674.
  • Abbatia Cremifanensis: tabula altaris SS. Annae et Iosephi
  1. Etiam Frans de Neve, Franciscus de Neuff, Francesco della Neve.

Bibliographia

recensere
  • Gertraude Aurenhammer: Die Handzeichnung des 17. Jh. in Österreich (= Studien zur österreichischen Kunstgeschichte. Vol. 1). Schroll, Vindobonae 1958.
  • Günther Heinz: Studien über die Ölmalerei des 16. und 17. Jahrhunderts in Salzburg. In: Mitteilungen der Gesellschaft für Salzburger Landeskunde. Vol. 94 (1954), p. 86–121

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum de Neve (II) spectant.