Canalis Luisianensis est situs in Luisiano vel in regionibus Berolini Monti Cruci et Media. Fossa munita est anno 1852o et navibus aperta, quae inter fossam propugnaculorum suburbanorum vulgo Landwehrkanal et Spreham veherentur. Anno 1926o partim rursus aggere completa hortus facta est. Postquam murus Berolinensis anno 1961o aedificatus est termini inter occidentalem et orientalem partem urbis secundum partem septentrionalem fossae siti erant usque ad annum 1989um. Usque ab anno 1991o hortus renovatur. Id autem aetate anni 2006i nondum finitum erat.

Ecclesia Sancti Thomae ad canalem sita
Cursus fossae pristinae subcaeruleo colore depictus, pristini termini inter "sectorem" ut dicunt occidentalem et orientalem colore rubro depicti sunt.

Areae publicae recensere

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad canalem Luisianensem spectant.