Mons Crucis
Insigne | Tabula geographica |
---|---|
1956 - 2001 |
|
Indicia fundamentalia | |
Terra Foederalis Germaniae: | Berolinum |
Regio: | Lucus Fridericianus et Mons Crucis |
Numerus incolarum: | 147 603 |
Coordinata geographica: | 52° 30′ 0″ Sept., 13° 24′ 0″ Ort. |
Praefixum telephonicum: | 030 |
Nota autocineti: | B |
Kreuzberg, quod Latine Mons Crucis, Kreuzberga sive Crucimontium reddatur, est pars urbis in regione Lucu Fridericiano et Monte Crucis Berolini. Antequam reformatione rerum administrativarum anno 2001 facta Mons Crucis coniunctus est cum regione nomine Lucu Fridericiano, regio sui iuris fuit in parte urbis quae occidentem solem spectat.
Alia pars regionis "Lucus Fridericiani et Montis Crucis" est Lucus Fridericianus, quae regio trans flumen Spreham sita est.
Olim Montis Crucis regio erat divisa in duos districtus publici cursus "SO36" et "SW61". SO dicit Südost seu "australis et orientalis" et SW dicit Südwest seu "australis et occidentalis". Districtus SO36 est violenta regio ubi autocineta Die Laboris cumburebantur, cum SW61 fuerit regio nobilior.
Commeatus
recensereMontem Crucis transcurrunt lineae 1 et 6 ferriviae metropolitanae. Linea 1 cum statione Gorlicensi hic est ferrivia elevata.
-
Ferrivia elevata
Latinalia
recensere-
"Nunc est bibendum" in via Vindobonensi vulgo Wiener Straße
-
"Montis Crucis Noctes Longae Sunt" - Acta menstrua a sumptu vacua distribuenda
Alia coepta Vici
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Montem Crucis spectant. |