Luisianum est vicus Berolini in urbe media situs et una ex omnium veterrimis partibus Berolini.

Pristina fossa Luisianensis et Angelorum Puteus et ecclesia Sancti Michaelis
Insigne pristinum

Lusianum vicum a septentrionali latere vetus vicus „Nova Colonia ad aquam" appellatus et Spreha claudunt, a vespera parte Fridericianum iacet et a meridie et oriente pristina id oppidum fossa Luisianensi et propugnaculorum fossa suburbanorum disiungitur.

Res gestae

recensere

Regio olim Myrica appellata est. Anno 1261 magistratus oppidi Coloniae territorium emit. Tum agricolae advenerunt et ibi habitabant.

Cum Berolinum saeculo XVI crevit etiam nonnulla suburbana oppidula facta sunt exempli gratia Colonia Berolinensis et Copenicum. Futurus vicus Luisianus primum suburbanus fuit, tum in bello triennio devastatus, deinde ibi murus fortificationis factus est. Exinde ab anno 1701 cives Luisianenses civitatem Berolinensem acceperunt. Annis inter 1734 et 1736 murus vectigalis aedificatus est qui amplam regionem definivit in qua etiam Luisiana regio sita erat. Civibus petentibus 1802 rex Fridericus Gulielmus eius nominis tertius regioni nomen uxoris Luisae de Megalopoli et Strelicia dedit. Tum Petrus Iosephus Lenné consilium Friderici Gulielmi eius nominis IV regis Prussiae secutus vicum de novo aedificavit vel potius aedificari curavit. Anno 1841 etiam Lusiani exterior pars Berolino adiuncta est. Ex aedificiis quae ad nostram memoriam manserunt veterrimum est ecclesia Evangelica Lutherana quam anno 1857o consiliarius rerum architectonicarum urbanus Hermannus Blankenstein aedificari curavit. Etiam nunc ecclesiae evangelicae Lutheranae commune quod est sui iuris hoc aedificio utitur.

Ex aetate revolutionis industriarum ibi et habitacula et officinae alium alio mixtae sunt. Ea mixtura tum vici praecipua erat. Usque ad exordium saeculi XX vicus magnitudine incolarum crevit. Paulo post vicus spissitudine incolarum maximus fuit cum ibi 60 000 incolae per chiliometrum quadratum habitabant. Cum anno 1920 Magnum Berolinum conditum est, maior pars Lusiani Monti Crucis, minor et septentrionalis Mediae adiuncta est. Ex eo tempore nomen Lusiani non iam in tabulis geographicis apparet. Post secundum bellum mundanum atque post divisionem Germaniae usque ab anno 1961 usque ad annum 1989 murus Berolinensis Luisianum dividebat in partem ad Berolinum occidentalem et partem ad orientalem pertinentem.

Nunc magistratus consilium est lacunas, quae bombis in bello factae erant, aedibus novis complere. Id fiat, ut Luisianum in bello maxime destructum de novo imaginem unius vici cohaerentis praebeat.

Nexus externi

recensere