Formula:PaginaMensis/Septembris 2020
Confucius (nomine Sinico 孔子 Kǒng Zǐ vel 孔夫子 Kǒng Fūzǐ) fuit philosophus et politicus Sinarum. Anno 552 seu 551 a.C.n. natum, anno 479 a.C.n. mortuum esse traditur. Eius vita in aevum confusum atque perturbatum apud Sinas incidit.
Nullis libris philosophicis a Confucio scriptis, eruditi cautissime ipso Confucio principia philosophica attribuunt. Philosophia Confucii moralitatem singuli et gubernationis, rectitudinem coniunctionum socialium, iustitiam, et animum sincerum vehementius dixit. Hae aestimationes in Sinis auctoritatem super alias doctrinas consecutae sunt, inter quas legalismus (法家) vel Taoismus (道家) per domum Han (206 a.C.n.–220 p.C.n.). Cogitationes Confucii in systemate philosophico Confucianismus (儒家) appellato evolutae sunt …