Morbo Parkinsoni aegrotus anno 1892 pictus
Morbo Parkinsoni aegrotus anno 1892 pictus

Morbus Parkinson seu paralysis agitans est frequentia secundus (post Alzheimerianum) morborum neurodegenerativorum et unus ex morbis corpusculorum Leweyanorum et synucleinopathiarum. Effectus conspicuus neurodegenerativarum mutationum est mors quarundam cellularum in substantia nigra sitarum, in regione medii cerebri quae dopaminum secernit. Causa huius mortis cellularis autem adhuc omnino ignota est. Nimirum homines plerumque amplius sexaginta annos natos symptomata ostendunt, initium sane morbi multos annos antea rendum est. Interim aliae structurae antea affectae, ut apparatus digestorius et etiam bulbus olfactorius, factores causales disputantur.

Non raro videntur cursus morbi similes inter homines. Interdum primo apparent varia symptomata inobservabilia, inter quae sunt hyposmia aut anosmia, insomnia, alvus compressa, depressio vel anxietas animi. Demum accedunt symptomata quae ad motus corporis pertinent