Aegisthus et Clytemnestra Agamemnonis caedem meditantur. Petrus Narcissus Guérin pinxit (1817)
Aegisthus et Clytemnestra Agamemnonis caedem meditantur. Petrus Narcissus Guérin pinxit (1817)

Agamemnon (Graece Ἀγαμέμνων) est tragoedia Graeca antiqua poetae Aeschyli. Prima pars trilogiae Oresteae erat quae anno 458 a.C.n. Dionysiis palmam rettulit. Sequentes fabulae sunt Choephoroe et Eumenides. In hac prima parte caedem Agamemnonis e Troiano bello redeuntis scaenice retractabat. Chori anxii cantus qui magnam partem in fabula agunt (circiter dimidiam versuum partem) tragicum et supranaturalem colorem huic tragoediae conferunt. Per climacem terror semper crescit.

Inter exstantia Aeschylea opera Agamemnon multo longissimum est (1673 versus). Secundum nonnullos eruditos prima tragoedia servata est in qua tertius actor et skene adhibeantur (R. Mitchell-Boyask [2013]). Caedem Agamemnonis iam in Odyssea narratam retractat sed cum praeteritis facinoribus eam connectit, Iphigenia immolata iam in parodo a senibus anxie memorata antequam Clytaemnestra caedis causam eam proclamet necnon nefando Thyestis convivio quod Cassandra vaticinans in domus limine videt atque exeunte fabula Aegisthus iterum narrat. Cum futuris facinoribus quoque eam connectitː Cassandra furore prophetico correpta iam futurum vindicem videt et ultimis versibus senes chori rediturum Oresten Aegistho minantur, ita secundam trilogiae tragoediam praenuntiantes. Nam Aeschylus iustitiam divinam et poenarum distributionem investigat, ultionum scelerumque seriem sine fine saevituram ostendens. Chorus legem a Iove hominibus datam sapienter describitː dolore homini discendum esse (versus 177-8ː τὸν πάθει μάθος // θέντα κυρίως ἔχειν.)

Ceteris personis voluntate et vi animi longe praestat Clytaemnestra quae sua manu Agamemnonem ferit. Et marito imperat quem ad tapetum calcandum invitum cogit et Aegistho quem ab aggrediendis senibus reprimit. Sola Cassandra parumper resistit quae non minus quam chorus divina consilia interpretatur ...