Formula:PaginaMensis/Iunii 2023
Musica (e verbo Graeco μουσική "ars Musarum") est artificium cuius medium est sonus et silentium. Sua elementa communia sunt diagramma (quod melodiam harmoniamque gubernat), rhythmus vel numerus (et adsociatae notione cognatae tempus, metrum vel etiam numerus, et articulatio), dynamica, et proprietates sonicae tympanum (Anglice, Francice timbre) et textura.
Creatio, perfunctio, significatio, et adeo definitio musicae inter se secundum culturam et adiuncta societatis variant. Musica a compositionibus rigide ordinatis (et eorum recreatione in perfunctione), per musica subitaria, ad musicam aleatoricam transit. Musica in genera et subgenera dividi potest, sed normae describendi in genera et coniunctiones inter genera saepe sunt subtiles, aliquando singularibus interpretationibus subiectae, et per occasionem controversae. Intra res artes appellatas, musica pro arti exsecutivae, arti liberali, et arti auditoriae haberi potest.
Multis hominibus in multis culturis, musica est gravis vitae pars. Philosophi Graeci et Indici antiqui musicam definiebant ut tonos ad libram ordinatos ut melodiae et ad perpendiculum ut harmoniae. Sententiae communes sicut "harmonia sphaerarum" et "meis auribus id est musica" notionem sustinent quod musica ordinari potest, suavisque auditu …