Formula:PaginaMensis/Decembris 2013
Litterae Civitatum Foederatarum vel Americanae sunt scriptum litterarum opus in regione Civitatum Foederatarum et coloniarum priorum prolatum. America per historiam priorem plerumque fuit series coloniarum Britannicarum in orientali hodiernarum Civitatum Foederatarum litore condita. Coepit ergo sua memoria litteraria cum ad memoriam latiorem litterarum Anglicarum memoriam conecteretur; ob unicas autem proprietates Americanas et latitudinem eius productionis via et memoria separata usitate nunc habetur.
Ob magnam ad Bostoniam annis 1630/1640 immigrationem, altam eximiarum specierum Puritanorum adumbrationem, et promptam collegii prelique typographici Cantabrigiae Massachusettae constitutionem, coloniae Novae Angliae sedes litterarum primarum Americanarum saepe habitae sunt. Primae autem coloniarum deductiones in America Septentrionali alibi multos annos ante factae erant …