Francia
Francia

Francia, seu Francogallia, rite Respublica Francica (Francogallice: République française), est natio in Europā occidentali sita ac civitas sui iuris, cui adiunguntur nonnullae regiones, praefecturae et territoria transmarina in aliis continentibus et oceanis sita. Quibus territoriis exceptis, Francia metropolitana, maxima ex parte in finibus Galliae antiquae sita, a Mari Mediterrananeo ad Mare Britannicum et Mare Germanicum, et a Rheno flumine ad Oceanum Atlanticum patet, aliquando L'Hexagone (scilicet 'hexagonum') ob geometricam terrae formam appellata. Finitur (modo horologii a parte septentrio-orientali incipiens) a Belgicā, Luxemburgo, Germaniā, Helvetiā, Italiā, Monoeco; ad meridiem ab Hispaniā et Andorrā. Ad Britanniam insulam trans Manicam (aut denuo sub eandem per Cuniculum Freti Gallici) itur. Francia, civitatum Europaearum (sine Russia et Ucraina) amplissima, est una e rebus publicis Unionis Europaeae conditricibus et omnium maxima quod ad aream attinet; cuius fines incolunt ad sescenties octogies centena milia hominum. Caput et princeps urbium Francicarum est Lutetia.

Francia nonnulla per saecula fuit magna potestas grave habens pondus culturale, oeconomicum, militare, politicum tam in Europa quam in orbe terrarum. Saeculis XVII et XVIII, Francia colonias in magnis Americae Septentrionalis regionibus deducebat; saeculis quidem XIX et XX ineunte imperium magnitudine illorum temporum secundum constituit (Britannico enim maximo), magnis Africae Septentrionalis, Occidentalis, Mediaeque et Asiae austro-orientalis partibus et multis insulis Pacificis comprehensis.