Foramen nigrum

massa compacta ex qua nihil, ne lux quidem, effugere potest
(Redirectum de Foramen atrum)

Foramen nigrum[1] vel foramen atrum[2] est regio spatii quattuor dimensionum ex quo nihil, ne lux quidem, effugere potest.[3] Doctrina relativitatis generalis praedicit quamlibet massam satis compactam spatium quattuor dimensionum deformare ut foramen nigrum formetur. Circa foramen nigrum est superficies a mathematica definita et horizon eventuum? appellata, quae finem nullius reditus designat. Omnem lucem absorbet quae hunc horizontem attingit, nihil repercutiens, admodum sicut corpus atrum in thermodynamica.[4] Mechanica quantica praedicit foramina nigra emittere radiationem sicut corpus nigrum cui est temperatura finita. Haec temperatura est inverso proportionalis massae foraminis nigri, quod difficile facit ut haec radiatio pro foraminibus nigris massae stellaris vel maioris observetur.

Foramen nigrum die 10 Aprilis 2019 a programmate mundiali Event Horizon Telescope visum.
Conspectus simulata in foramen nigrum (media parte) pro Magna Nube Magellanica. Vide effectum lentis gravitationis, qui duo amplificatos sed praviores nubis conspectus. Trans superiorem partem, discus Viae Lacteae in arcum detorquetur.

Res quarum campus gravitationis est nimis fortis pro effugio lucis primum saeculo duodevicensimo ab Ioanne Michell et Petro Simon Laplace consideratae sunt. Prima relativitatis generalis solutio hodierna quae foramen nigrum designare potest a Carolo Schwarzschild anno 1916 excogitata est, sed eius interpretatio ut regio spatii ex qua nihil effugere potest quattuor decennia addita ab eruditis nondum recepta est quin ut res mira mathematica. Per decennium 197, opus theoreticum probavit foramina nigra esse genericam relativitatis generalis praedictionem. Inventum stellarum neutronicarum exspectationem in rebus compactis et in gravitatione conlapsis ut realitas astrophysica excitavit.

Foramina nigra massae stellaris fieri exspectantur cum stellae solidissimae, eorum circulo vitali exeunte, in se conlabuntur. Quidam foramen nigrum natus a massa ex circumiectu absorpta continenter crescere potest. foramina nigra supermassiva, ab aliis stellis absorbendis seque cum aliis foraminibus nigris miscenda, res millionum massarum solarium fieri possunt. Constat inter eruditos quod foramina nigra supermassiva in mediis plurimorum galaxiarum exsistunt. Praesertim sunt indicia bona foraminum nigrorum plus quam quattuor millionum massarum solarium in Via Lactea, media galaxia nostra.

Quomodo genitus sit

recensere

Cum in stellis elementorum leviorum (id est levius quam plumbum) satis quantitas non iam inveniatur, ea instabilis fit. Brevi lucidior splendet ut stella nova vel etiam supernova appelletur. Postea reliquiae collabuntur. Si stellae massa plus quam sesqualterum (exacte 1.4) Solis massae est, stella neutronica, si plus quam triplex (exacte 3.2) Solis massae, foramen nigrum gignitur. Id corpus stellae ita vocatur cum gravitatione tanta affectum sit ut ne lux quidem ex eo effugere possit.

De re ipsa

recensere
 
Machinata foraminis nigri imago. Foramen decemplicem molem solis continet et a distantia 600 km videtur. In his loco acceleratio 400 000 000 g necesse est, ut distantia non deficiat.

Gravitationis causa in vicinitate foraminis nigri etiam spatium quattuor dimensionum (id est trium regionum et temporis) valde incurvatur. Inde multa mira efficiuntur. Tempus ipsum, exempli gratia rei in foramen nigrum cadenti, non idem est atque spectatori externo. Ita fit ut nulla res intra radium Schwarzschildianum spectari possit omnesque res in foramen cadentes ad eum radium numquam pervenire videantur. Elementa in foramen cadentia tam cito circum eum moveri solent ut orbem accretionis lucidissimum efficiant.

Die 11 Februarii 2016 nuntiatum est[5] observatorium LIGO fluctum gravitatis[6] sensisse quem emiserunt duo foramina decies milies centenorum milium annorum luce mensorum a terra intervallo distantes conflicti ac invicem absorpti. Haec res magni momenti a physicis esse habetur,[6] quia theoriam relativitatis generalis—quae praedicit massam per spatium motam emittere fluctum gravitatis—partim probat.

De foraminibus ingentibus

recensere

Non numquam duo aut pluria foramina nigra coeunt ut maius foramen fiat. Imprimis mediis in galaxiis maximi foramina nigra sita sunt; in nostra Via lactea illum foramen nigrum esse putatur fons radiorum Roentgensium Sagittarii A*. Non numquam et ista foramina nigra maxima orbe accretionis lucidissimo cinguntur. Etiam quasaria, fontes radiorum quasistellares, tales orbes accretionis esse putantur.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Melissa, n. 218, p. 1.
  3. Wald 1984
  4. P. C. W. Davies (1978), Thermodynamics of Black Holes, Reports on Progress in Physics 41(8): 1313–1355. doi 10.1088/0034-4885/41/8/004. bibcode = 1978RPPh...41.1313D.
  5. Quidam situs interretialis.
  6. 6.0 6.1 Quidam situs interretialis.

Bibliographia

recensere

Opera popularia

recensere

Libri scholastici et monographa

recensere
  • Carroll, Sean M. (2004). Spacetime and Geometry. Addison Wesley. ISBN 0-8053-8732-3 , lectio notata quibus Liber invenitur ex gratis website Sean Carroll (Situs interretialis).
  • Carter, B. (1973). "Black hole equilibrium states". In DeWitt, B. S.; DeWitt, C.. Black Holes .
  • Chandrasekhar, Subrahmanyan (1999). Mathematical Theory of Black Holes. Oxford University Press. ISBN 0-19-850370-9 .
  • Frolov, V. P.; Novikov, I.D. (1998). Black hole physics .
  • Hawking, S. W.; Ellis, G. F. R. (1973). Large Scale Structure of space time. Cambridge University Press. ISBN 0521099064 .
  • Melia, Fulvio (2007). The Galactic Supermassive Black Hole. Princeton University Press. ISBN 978-0-691-13129-0 .
  • Taylor, Edwin F.; Wheeler, John Archibald (2000). Exploring Black Holes. Addison Wesley Longman. ISBN 0-201-38423-X .
  • Thorne, Kip S.; Misner, Charles; Wheeler, John (1973). Gravitation. W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-0344-0 .
  • Wald, Robert M. (1992). Space, Time, and Gravity: The Theory of the Big Bang and Black Holes. University of Chicago Press. ISBN 0-226-87029-4 .

Commentarii tractati

recensere
  • Detweiler, S. (1981). "Resource letter BH-1: Black holes". American Journal of Physics 49 (5, pp): 394–400 

Nexus interni

Nexus externi

recensere
Verba
Pelliculae