Singularitas nuda in theoria relativitatis generalis est singularitas gravitationalis hypothetica sine horizonte eventus. Singularitates in foraminibus nigris ab area quae non sinit lucem effugere semper cinguntur, et ergo non possunt sine modo intermediato observari; singularitates nudae, ex contrario, sunt ex exteriore conspicuae. Opinabilis singularitatum nudarum casus magni momenti est, quia significat earum conlapsum in densitatem infinitum ab hominibus potesse spectari. Imagines machinatae quae lapsum orbis pulvis tractant has res potesse fieri monstrant; itaque docent coniecturam censurae cosmicae (quae dicit singularitates semper esse celatas) nihil ad rem pertinere.

Conformatio praedicta

recensere

Notiones de foraminibus nigris revolventibus deductae monstrant singularitatem quae celeriter volvitur fieri potesse rem rotundam. Consequuntur duo horizontes eventus atque una ergosphaera, qui, cum circuitus singularitatis velocitate crescat, inter se convolant. Commiscentes horizonti eventus exteriores interioresque ad singularitatem volventem se contrahunt, quam ad residuum universi postremo detegunt.

Effectus

recensere

Singularitas nuda homines scientiae peritos observare materiem densam ad infinitum sinit—quod ei secundum coniecturam censurae cosmicae plerumque nequiunt. Sine horizonti eventus, aliqui concludunt singularitates nudas re vera potesse lucem emittere (Battersby 2007).

  • Singularitas nuda in Diebuster, serie OAV, paene apparet: in sexto et ultimo excursu, foraminis nigri horizon eventus a vi robusta perfringitur.
  • Singularitas nuda magni momenti est in The Naked God, trilogia ab Petro Hamilton scripta, praecipue in libro tertio, in quo haec singularitas est lucem emittens a gente sapienti facta conformatio.

Nexus interni

  • Battersby, Stephen. 2007. "Is a 'Naked Singularity' Lurking in Our Galaxy?" New Scientist, 1 Octobris, http://space.newscientist.com/article/dn12707-is-a-naked-singularity-lurking-in-our-galaxy.html/.
  • Earman, John. 1995. Bangs, Crunches, Whimpers, and Shrieks: Singularities and Acausalities in Relativistic Spacetimes. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Goswami, Rituparno, Pankaj S. Joshi, et Parampreet Singh. 2006. "Quantum Evaporation of a Naked Singularity." Physical Review Letters 96(3), paper 031302, 27 Januarii; http://arxiv.org/abs/gr-qc/0506129.
  • Joshi, Pankaj S. 2007. Gravitational Collapse and Spacetime Singularities. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Joshi, Pankaj S. 2009. "Naked Singularities." Scientific American, February, pp. 36–43.
  • Shapiro, Stuart L., et Saul A. Teukolsky. 1991. "Black Holes: Naked Singularities and Cosmic Censorship." American Scientist 79(4):330–343.
  • Thorne, Kip S. 1994. Black Holes and Time Warps. Novi Eboraci in Urbe: W. W. Norton.

Nexus externi

recensere