Aperire sectionem principem

Flumen Missisquoiense[1] (Abenakice Masipskoik 'locus ubi magna saxa sunt') est tributarius Lacus Camplenii, circa 80 milia longus, in Monte Viride septentrione in Civitatibus Foederatis et Quebeco meridiano in Canada situs. Qui rusticam Montium Viridium septentrionalium regionem secundum fines Canadae et Civitatum Foederatarum ad septentriorientem Lacus Camplenii ac partem Pagorum Orientalium Quebeci exhaurit. Ramus meridianus, in Monte Viride oriens, plerumque a meridioriente ad septentrioccidente, ramus autem septentrionalis, in Lacu Eastman Quebeci oriens, a septentrione ad meridiem fluit. Ambo rami sese coniungunt ad Highwater?, sub Troia Septentrionali Montis Viridis. Flumen tum in Quebeco 15 fere milia fluit, Montem Viridem iterum ad Richfordiam intrans et inde ad Sinum Missisquoiensem in Lacum Camplenium defluens.

Comprehendit flumen quinquaginta ex nonaginta duabus speciebus piscium in Monte Viride endemicis.[2]

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Gresser 2010.

BibliographiaRecensere

  • Gresser, Joseph. 2010. How all those fish got to Vermont. The Chronicle (Barton Montis Viridis), 24 Novembris, p. 17.

Nexus externiRecensere