Aperire sectionem principem
Comitatus Civitatum Foederatarum quae fines terrestres vel aquatiles cum Canada partiunt.      Finis terrestris     Finis aquatilis.
Finis internationalis est linea nigra in pavimento conclavis legendi Bibliothecae Haskellianae picta. Hac in imagine, Canada in latere dextro, Civitates Foederatae in sinistro patent.

Fines Canadae et Civitatum Foederatarum (Francice Frontière entre le Canada et les États-Unis), rite Limes Internationalis appellati, sunt longissimus finis internationalis inter binas civitates sui iuris. Qui partiuntur a Canada et Civitatibus Foederatis, orbis terrarum civitatibus secunda et quarta per aream proprie descriptis. Fines terrestres (inter quos partes finium maritimorum in Magnis Lacubus, et in oris Atlantica, Pacifica et Arctica) sunt 8891 chiliometra longus, cuius 2475 chiliometra est fines Canadae cum Alasca. Octo provinciae et territoria Canadae (Yukon, Columbia Britannica, Alberta, Saskatchewan, Manitoba, Ontario, Quebecum, Novum Brunsvicum), et tredecim civitatibus Civitatum Foederatarum (Alasca, Vasingtonia, Idahum, Montana, Dacota Septentrionalis, Minnesota, Michigania, Ohium, Pennsilvania, Novum Eboracum, Mons Viridis, Nova Hantonia, Cenomannica) secundum fines sitae sunt.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere