Aperire sectionem principem
Ficus tinctoria.jpg

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Moraceae 
Tribus : Ficeae 
Genus : Ficus 
Subgenus : Sycidium 
Species : F. tinctoria 
Ficus tinctoria 
G.Forst.  

Ficus tinctoria (Samoane mati) est genus plantarum florentium familiae Moracearum, late in zonis tropicis Veteris Mundi et Oceaniae, ab India ad Tahitios distributum.

Planta est parva arbor, ad 4 metra alta. Folia sunt laevigata, elliptica ad oblonga, viridia, alterna in cauli, coreacea, 6–22 centimetra longa. Succus est lacteus. Flores intra syncomium celantur, structuram globosam, quod maturum est fructus subglobosus, ferrugineus aurantiusve ad rubrum, 10–17 millimetra latus.[1] Fructus, etsi edulis (sed raro esus), est fons tinctionis in fabrica textilium in multis Oceaniae Indonesiaeque regionibus.

Partes plantae in medicina a maioribus posteris tradita adhibentur: folia contusa cum oleo ad vulnera oculorum curanda mixta; succus insuper ab interiore arboris cortice conlectus ad cutem incensam curandam.[2]

NotaeRecensere

  1. Whistler 1996:78).
  2. Whistler 1996:79.

BibliographiaRecensere

  • Whistler, W. Arthur. 1996. Samoan Herbal Medicine. Honolulu: Isle Botanica. ISBN 0-9645426-2-5.
  • Yuncker, T. G. 1945. Plants of the Manua Islands. Honolulu: Bernice P. Bishop Museum. Bulletin 184.
  Haec stipula ad Moraceam spectat. Amplifica, si potes!