Fascis (discretiva)
Fascis (-is, m.)
- cantio est. Dantes Alagherius scripsit: 1. praeparatis fustibus torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit. sed quia cuiuslibet operis cognitio praecedere debet operationem, velut signum ante admissionem sagittae vel iaculi, primo et principaliter qui sit iste fascis, quem fasciare intendimus videamus. 2. fascis iste igitur, si bene comminiscimur omnia praelibata, cantio est. quapropter quid sit cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus cantionem. 3. est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi. sed divaricemus, quod dictum est, utrum videlicet haec sit cantio, prout est actus, vel prout est passio.
- Nomen plurale fasces est insigne imperii Romanum antiquum factum ex virgis cum securi vinctis. Fasces, qui apud Romanos a lictoribus portabantur, iam apud Etruscos quoque in usu erant. Fasces nonnumquam a legionibus portabantur in bello contra servos, e.g. contra Spartacum. Benito Mussolini, dictator Italiae XX. saeculo, fascibus insigni fractionis politicae suae utebatur.
- Toponymum Fascis (Francice; Feyzin) est commune Franciae.
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |
- Fascis in agricultura.