Euphrosyne Castamonitissa
Euphrosyne Castamonitissa (Graece Εὐφροσύνη Κασταμονίτισσα; mortua anno 1185/1186) fuit femina nobilis Byzantina, soror Theodori Castamonitae qui logotheta Secretorum meruerit. Anno 1184 Andronicus Comnenus, qui urbem Nicaeam obsedebat ab Isaacio Angelo aliosque defensam, crudelissime Euphrosynam huius matrem in machinam bellicam affixit.
Euphrosyne enim nupsit Andronico Duca Angelo, filio Constantini Angeli quem e Theodora Comnena genuit. Ille ex ea genuit:
- Constantinus Angelus (Varzos no. 178)
- Ioannes Angelus (Varzos no. 179)
- Alexius Angelus (Varzos no. 180), imperator
- Michael Angelus (Varzos no. 181)
- Theodorus Angelus (Varzos no. 182)
- Isaacius Angelus (Varzos no. 183), imperator
- Irene Angelina (Varzos no. 184), quae Ioanni Cantacuzeno nupsit
- Theodora Angelina (Varzos no. 185), quae breviter Conradi Montisferratensis uxor fuit
Sive per Irenam sive per aliam filiam Euphrosyne fuit avia Theodorae, Austriae et Styriae ducissae (anno 1246 mortuae).
Fontes
recensere- Nicetas Choniates, Historia pp. 282-283, 437 van Dieten
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Euphrosyne Kastamonitissa" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.