Theodora Angelina (Caesarissa)
Caesarissa, uxor Conradi Montisferratensis
(Redirectum de Theodora Angelina)
Theodora Angelina, quae saeculo XII exeunte floruit, fuit filia Andronici Angeli sororque imperatoris Isaacii Angeli. Anno fere 1186 imperator Theodorae matrimonium Bonifacio Montisferratensi obtulit, sed frustra, Bonifacio nuper marito. Mox igitur fratri Conrado Montisferratensi obtulit, qui accepit et pro Isaacio breviter militavit, sed anno 1187 subito a Constantinopoli abiit regnumque Hierosolymitanum uxoremque Isabellam recepit. Theodora vitam religiosam suscepit apud monasterium Dalmatium.
Fontes
recensere- Nicetas Choniates, Historia pp. 382-383, 394-395 van Dieten
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Theodora Angelina" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)