Constantinus Angelus (dux classis)
Constantinus Angelus (Graece Κωνσταντῖνος Ἄγγελος; natus saeculo 11 exeunte; mortuus post annum 1167) fuit nobilis Byzantinus; Manuele I imperatore fuit dux classis. In matrimonium duxit Theodoram, imperatoris Alexii I filiam, et ex ea genuit:
- Ioannes Ducas sebastocrator, natus c. 1126
- Alexius Comnenus Angelus
- Andronicus Ducas Angelus, natus c. 1133, pater imperatorum Alexii III et Isaacii II
- Isaacius Angelus Ducas, pater Constantini
- Maria Angelina quae Constantino Camytza nupsit eoque filium Manuelem Camytzam peperit
- Eudocia Angelina
- Zoe Angelina
BibliographiaRecensere
Nexus externiRecensere
- "Konstantinos Angelos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)