Constantinus Angelus Ducas
Constantinus Angelus Ducas (Graece Κωνσταντῖνος Ἄγγελος Δούκας), anno circiter 1170 natus, fuit nobilis Byzantinus, praefectus Philippopolis et dux exercitús qui contra Blachis anno 1192 militavit. Fuit germanus imperatoris Isaacii Angeli; ambo enim nepotes Constantini Angeli fuerunt, sed Isaacius e patre Andronico Angelo, Constantinus autem e patre Isaacio Angelo Duca. Constantinus Angelus Ducas anno 1193 imperium usurpare voluit et iussu Isaacii excaecatus est.
Fontes
recensere- Nicetas Choniates, Historia pp. 435-437 van Dieten